eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4122. 1639 mei 21. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Medicus regis2 Bovarsius3 dixit regi nihil certi affirmare se posse de regis valetudine, si rex publicis negotiis se ultra immisceat. Id a cardinali4 dictatum creditur, ut viam sibi paret ad regentis titulum, sicut alia ex parte multis modis pontificem5 territat, ut legati perpetui jus ab eo obtineat. Sic conjuncta potestate

    343

    utraque civili et ecclesiastica sperat futurum, ut ad potentiam, quam nunc habet, adjungat etiam nominis fulgorem jurisque speciem. Quod quo sit evasurum, videbimus.

    Tuae Sublimitati, Excellentissime et illustrissime domine, omnia quam felicissime succedant bono regni Suedici reique christianae.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 11/21 Maii 1639.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 531; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 609.
    2 - Lodewijk XIII.
    3 - Charles Bouvard († 1658).
    4 - Richelieu.
    5 - Urbanus VIII.