eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4133. 1639 mei 28. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Non fuit quam credebatur leve damnum, quod nuper Gassiones2, cum pabularentur incautius, accepere quingentis suorum amissis, inter eos non paucis qui ordines ducerent.

    Mileraeus3 cum suo exercitu obsidium incepit Hesdini, bene muniti oppidi, partim propugnaculis sex partim palustri solo, quae cuncta operibus lunatis, deinde fossa profunda et aquis plena, tum vallo exteriore. Praesidium non ita grande est ad centurias militum novem, quibus accessere agrestes ferme sexcenti. Pars praesidii paulo ante obsidium missa fuerat ad urbem S. Audomari, quod eam Galli obsessuri crederentur de industria vulgato eo rumore. Die hujus mensis 22 duabus e regionibus, quarum altera vetus Hesdinum, altera Monstrolium respicit,

    362

    cavatis et obliquis ad oppidum viis accedi coeptum est. XXIII machinae dispositae ad verberandum oppidum, quod contra se tuetur machinis quinquaginta.

    Rex4 Chantiliacum abiit inde iturus Compendium ad lustrandum, qui eo coit, Castilionaei5 exercitum.

    Reliquit ad S. Germani reginam6 et delphinum7 calore nimio laborantem, ita ut missus sit tam parvulo sanguis.

    Pontifex8 ad delphinum fascias cunales benedictas misit per nuntium Scotium9, qui Bologneto in munus nuntii hic ordinarii succedet. De adventu alterius nuntii pacis causa, haeret adhuc negotium.

    Dux Bernhardus10 Brissaci est; miles autem ejus in comitatu adhuc Burgundiae versatur cepitque ibi impetu S. Claudii oppidum.

    Princeps Condaeus11 ne in ducatum Burgundiae rediret, retentus in Aquitania fuit Hispanorum in Galliam molitionibus.

    Dux Valetta12, cum ad edita non compareret, damnatus absens fuit, ut caput ei abscindatur, bona in fiscum redacta.

    In Italia Hispanus13 quae vult agit et Casale omni ex parte circumvenit. Cepit Conum. Nunc Trinum, bonam urbem, obsidet. Galli lente admodum Alpes transeunt.

    Scribitur ex Oriente, sultanum Turcicum14 e magno periculo servatum, ideo quod festo die, cum iturus religionis causa in mosqueam crederetur, imbre impeditus non ivit, quo ipso tempore magna vi dissiliit factus a Persa quodam15 subter mosqueam cuniculus refertus bellico pulvere. Servi CXXX capta, in qua servabantur, navi longa, qui obnitebantur occisis, fugam per Hellespontum et libertatem sibi peperere.

    Batavos magna maris impendia ita onerant, ut terra vix magni aliquid aggressuri videantur, quanquam rege multum excitante ipsos et Arausionensem principem16.

    In Brasilia res eorum laborant. Pervenere enim ad oppidum Salvatoris sive Sinum omnium Sanctorum hostium naves XL cum multo bellico paratu. Comes, qui ibi est, Mauritius17 reditum in patriam sibi concedi obnixe petit.

    363

    Deo, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam commendo.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae 18/28 Maii 1639.

     

    Princeps Condaeus Agenni a seditione populari ingens periculum adiit. Nuntius alter, qui hic exspectatur, Avenione est. Feuquerius18 in eo est, ut Mosam transeat. Savellius19 in Italiam it monasticam acturus vitam.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 534; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 610.
    2 - Jean Gassion (1609-1647), Frans maarschalk.
    3 - Charles de La Porte, hertog van La Meilleraye, maarschalk van Frankrijk.
    4 - Lodewijk XIII.
    5 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon, maarschalk van Frankrijk.
    6 - Anna van Oostenrijk, koningin van Frankrijk.
    7 - De latere Lodewijk XIV.
    8 - Urbanus VIII.
    9 - Ranuccio Scotti. De ordinarius nuntius was Giorgio Bolognetti. De gewijde luiers werden echter aangeboden door Federico Sforza; zie no. 4131, p. 358 n. 8.
    10 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    11 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    12 - Bernard de Nogaret de La Valette.
    13 - De Spaanse bevelhebber in Noord-Italië was Diego Mexía Felipez de Guzmán, markies van Leganés.
    14 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    15 - Zie no. 4131, p. 359.
    16 - Frederik Hendrik.
    17 - Johan Maurits van Nassau-Siegen.
    18 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    19 - Federigo Savelli, hertog van Poggio Nativo († 1649).