Excellentissime atque illustrissime domine,
Ducis Vinariensis2 exercitus Rhenum non transit nec ad id peditum satis habet; et, quae ei ad novum militem conscribendum promissa erat, pecunia nunc demum ei solvetur. Thanno capto haeret adhuc exercitus ille circa Burgundiae comitatum. At Feuquerius3 Mosam transiit crediturque in obsidione versari Montmedii.
Hesdinum a Mileraeo4 verberatur machinis. Speratur in potestatem regis5 perventurum intra mensis hujus orbem vix digno tanti temporis impensarumque
376
pretio, nisi quod Gallicis limes ea accessione tutior fiet. Speraverant Batavi majores in ea parte conatus vereorque, ne et ipsi levi aliqua opera defungantur.Rex ad Abbatis villam est. Compendii aegrotat Castilionaeus6, exercitus ejus ad Guisam pergit.
Princeps Condaeus7 arma immittit in comitatum Ruscinonensem, qui ab Hispanis possidetur, olim Gallorum fuit.
Dux Longavillanus8 haeret Lugduni milite paullatim Alpes transgrediente.
Trinum Hispani jam tenent. Laboravit Chavigniacus9, ut a vidua Sabaudica10 obtineret Augustam Taurinorum et quinque et aut sex oppida, quae sola viduae restant in Pedemontana ditione, custodiae Gallorum tradi, quod reipsa appareret non satis tuto credi indigenis, qui partim suopte ingenio partim auctoritate imperatoris11 moti, qui ad eos scripsit aliquoties, proniore in ducis patruos12 quam in ipsam essent animo; praeterea si ad pactiones res veniret, regem, si urbes illas teneat, facilius expressurum Hispano13, ut et is, quae tenet, reddat metu, ne et rex Galliae restitutionem alioqui detrectet; multis ad haec verbis persuadere ipsi laborans fieri haec a rege fraterno in ipsam amore, quod ipsius id interesse crederet. Ceterum non videntur satis valida fuisse haec argumenta apud feminam jam nunc ob Gallorum amicitiam odia magna sentientem neque audentem ea ultra accendere. Quare versis consiliis aliud agitur, ut quae illa quaeque Hispani tenent in custodiam tradantur romani pontificis14. Sed qui plura iis in locis tenet speratque cetera Hispanus, aegre eo perduci poterit.
Classis regia Gallorum in Oceano navigat Hispaniam petitura an, quod multi credunt, junctura se Batavis ad bello impetenda Flandriae maritima, incertum adhuc.
Nostri successus efficiunt, ut minus hic curetur vidua Hassica15, quae arma resumit adversus caesarianos, de quo et Vicquefordius16 et alii dubitant. Poterit id lenire offensas in Estampium17 et ei reddere legationem apud Batavos. Nam Labardeus18, cui ea destinabatur, impetravit, ut pro excusato habeatur lucrosiore hic fungens munere.
Dux Longavillanus19 litem instauravit motam olim a majoribus suis de principatu Arausionensi, apud magnum regis consilium, magis interrumpendae praescriptionis causa quam quod speret se tam valido possessori eripere principatum posse.
377
Exspectamus hic Betzium20 a duce Vinariensi. Apparet Gallos ejus ducis armis malle suum proprium quam commune negotium geri. Praeterea nolunt Galli protestantium res per Helvetios et Genevam satis magnas in illis partibus magnis adhuc invalescere, ne aliquando quae nunc in Gallia oppressa pars est ea vicinitate reviviscat.
Castilionaei, de quo dicere coeperam, morbus non abest a periculo ad colicum malum accedente duplica tertiana.
E castris ad Hesdinum literae improsperam ex oppido eruptionem nuntiant et vineas ad propugnacula oppidi perductas.
Hostiles copiae ad Burburgum coeunt sub Isemburgio comite21. Rex populatores in Flandriam mittit.
Rex Britanniarum22 pecunias quaerit et aegre invenit. Id spem facit Scotis pacis a rege impetrandae; interim parlamentarium conventum habent nolente rege. Ea libertatis usurpatio multos in Anglia pridem parlamenti avidos ad paria desideria impellit, quorum animos ne amplius exulceret rex, qui nunc Durhami est, Sayim23 et Broockium24, quos in custodiam dederat, libertati restituit. Misere literas Scoti ad regem partim purgandi se causa, non sine minis tamen et acerba insectatione eorum, qui consiliorum adversus se principes putantur.
Deus, excellentissime et illustrissime domine, Suediam ejusque reginam25 et Sublimitatem tuam sospitet.
Tuae Sublimitatis devotissimus cultor
H. Grotius.
Lutetiae, 4 Iunii 1639.
D. Pelsius26, qui pro Batavis Dantisci est, manet, ut semper fuit, optime affectus erga rem Suedicam multaque utilia ad me scribit. Filii ejus27 utor opera fidemque ejus et diligentiam laudo.
Princeps Casimirus28 a Selone Cisteronem translatus queritur locum hunc minus esse salubrem. Laborat, ut in Bastiliam aut Silvam Vincennae princeps is transportetur, juvenis Radzivilius29 et qui hic sunt Poloni. Sed proficiunt parum metuente cardinali30, ne quaeratur evadendi occasio.
Aliae literae principem Condaeum aiunt ire Pompeiopolim versus, quod Navarrae a rege Hispano possessae caput est. Ut Niceam, maritimam Sabaudiae urbem, tueantur Galli, et naves misere mari et terra militem.
Dux Longavillanus quibusdam suspectus est, quasi ob affinitatem cum principe Thoma31 minus promoveat res Italicas; haeret adhuc Lugduni. Non plus
378
adhuc una cohorte id est regimento Alpes hinc transiit metuentibus id coelum Gallorum plerisque.Melo32 in Italia et ad Constantiam parat exercitum contra Alsatiam.
Isemburgii ille exercitus jam ad Airam pervenit non longe Hesdino auxitque S. Audomari praesidium et Ardresae.
Peregrini a Lugduno, alii Avenionem, alii Genevam diffugiunt.
Jam nunc venit ad me Betzius cum literis ducis Vinariensis, ut una promoveamus consensum regis ad permutandos Waertium33 et Enckefortium34 cum D. mareschallo Hornio35, Tubadelo36, Scavaliskio37, quo negotio nullum mihi potuit gratius obtingere. Itaque nulli parcam operae.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.