eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4146. 1639 juni 4. Aan J.A. Salvius1.

    Illustrissime domine,

    Dicit mihi Heufdius2 se literas cambii misisse, ex quarum praescripto pecunia, quam ex foedere Galli regno Suedico debent, fine hujus mensis Amstelodami numerabitur. Scire velim, an quod D. Spiringius3 mihi significavit, pro certo habere debeam ex ea pecunia me consecuturum dimidium ejus, quod mihi debetur. Biennium est, quod nihil accepi magnis pressus impendiis. Salaria et quae ad necessitates publicas erogavi ad XL millia florenorum perveniunt. Si ita res posthac trahetur, non magis ego hic quam apud Batavos D. Camerarius4 sustinere dignitatem potero.

    Caetera ex literis ad magnum D. cancellarium5 cognoscet Excellentia vestra, cui me commendo.

    Excellentiae vestrae omni observantia devinctissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 4 Iunii 1639.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 536. Antw. op no. 4107. Johan Adler Salvius was Zweeds gezant te Hamburg.
    2 - Johan Hoeufft, bankier te Parijs.
    3 - Petter Spiring Silvercrona.
    4 - Ludwig Camerarius.
    5 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.