Illustrissime domine,
Mareschalli Bannerii2 prospera et nobis et regi3 Gallisque obveniunt laetissima nec parum solatii adferunt adversus accepta hic damna. Pacis ne ego
417
quidem magnam spem video digrediente ad imperatorem4 Curtio5. Recte tamen fecit Excellentia vestra, quod non omnem ad colloquia viam praescidit: famae enim Suedorum interest, ut pacem magis etiam quam hostes aut ex aequo certe cupere credantur.Nihil est in quo magis laboraverim laboremque continuo allocutionibus, literis, injecto et metu quam ut Rhenum dux Vinariensis6 transeat. Sed Galli verborum liberales pergunt suas res in Comitatu agere eruntque nunc in eo pertinaciores, quod metuant, ne Lotharingiam invadat victor Piccolominaeus7. Attamen neque in hoc negotio neque in illo de liberando mareschallo Hornio8 quicquam ad diligentiam faciemus reliquum.
Hatzfeldius9 Ratisbonam transisse scribitur et jam forte Galassio10 se junxerit, quo magis exigit tempus, ut mareschallus Hornius ad fortitudinem eam, quam non minus antehac ostendit, prudentiam adjungat.
Excellentiae vestrae observantissimus et ad officia omnia
eidem paratissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 18 Iunii 1639.