Illustrissime domine,
Omnes hactenus Excellentiae vestrae literae bene ad me venerunt2, etiam illae 13 Junii. Quare nihil esse videtur, cur itineri isti diffidamus.
In Flandriam ut aliquid tentetur, id vero vel maxime Galli optant. Valde autem mihi se probant Excellentiae vestrae suspiciones super actibus et consiliis Melandri3.
421
Dux Vinariensis4 Hohentwilae fuit terruitque sua vicinitate Constantiae civitatem. Sed inde Rynfeldium se retulit venturus porro, ut creditur, ad exercitum, qui in Burgundico comitatu manet, et Salinas obsessurus creditur, cui urbi, deinde et Vesontioni metuens Piccolominaeus5 abjecta spe liberandi Hesdini, coepto obsidio Moussoni penetrare in Lotharingiam iterque sibi ad tuendum Comitatum quaerere videtur, quo et ex Helvetiis pontificiis novus dilectus et ex Italia militis nonnihil properat. Quare Hesdinum brevi speramus in regis6 fore potestate.
Piccolominaei gressus observat Castilionaeus7 ex suis copiis et ex Feuquerianae cladis8 reliquiis habens secum XX prope millia. Aliquanto plus habet ad Hesdinum Millereius9.
Principi autem Condaeo10 fama, quae solet hic satis esse liberalis, tribuit peditum plus XXX millia, equitum IV collecta magnam in partem ex Tolosana et aliis Languedociae regionibus. His viribus instructus captis arcibus tribus nunc oppidum Salzam obsidet; quae omnia in comitatu sunt Ruscinonensi, unde initium nunc est Hispanici imperii, quod olim Pirenaeis montibus claudebatur.
In Italia Saniam hostes obsedisse et jam tenere creduntur. Octo millia Longavillani ducis11 jam per Alpium fauces transiere. Augustam Taurinorum vidua12 Helvetico milite custodit. Caetera prope omnia servabunt Galli.
Bavarici militis in13 Wirtenbergico agro octo millia habet Glenius14. Hatzfeldius15 quin Galassio16 jam se junxerit, non dubitatur.
Pontifex17 imperatori18 dat XX millia scutatorum in mensem quemque. Rogantur et Itali principes, ut ad tuendam in Germania romanam religionem conferant aliquid.
Haec omnia me pro Bannerio19 tam longe a nostris praesidiis progresso, nihil ferme habente in Germania, cui tuto possit fidere, sollicitum habent, praesertim videntem, quos ad usus ducem Vinariensem retineant Galli. Tamen ipsius et fortitudo et prudentia et felicitas hactenus bene sperare me jubent bonaeque spei ad Deum preces adjungere.
A Daniae rege20 dimitti militem satis constat; an eum imperatori tradat, non item. Quid autem ejus aut fecerit aut facturus sit, plurimum sane refert. Sed in rebus incertis fruamur sane interusurio melioris spei.
422
Scotos inter et Anglos delegati sunt, qui de concordia agant; sed cum Scoti jam nunc parlamenti corvocationem a rege21 concedi postulent acerbissimique libelli contra antistites Angliae spargantur22 ab iis, quos Scotis favere suspicio est, cogor dubitare de eventu. Regis res non ubique ex fide curari vel hoc indicio sit, quod per biduum pane caruit ejus exercitus. Gaudeo interim nullum adhuc fusum sanguinem et in eo Scotos morem gessisse regi, quod retro a Barvico abduxerunt suas copias. Dolendum summopere ita scindi inter se sententiis, studiis, armis protestantes. Sed et qui cum Roma sentiunt, non minus animis consiliisque dissident principe eorum Galliae rege sua tutari nequeunte aliter, nisi et Austriacis se opponat et protestantes Austriacis inimicos sublevet. Hic Europae status in mentem mihi revocat Homericum illud: Καὶ τότε δὴ χρύσεια πατὴρ ἐτίταινε τάλαντα23. Eum patrem, Deum verum, precamur, ut christiani orbis misereri velit; idem Excellentiam vestram ejusque domum sospitet.
Excellentiae vestrae perpetuo observantiae nexu devinctus
H. Grotius.
Lutetiae, 15/25 Iunij 1639.
Iam nunc bonus advenit nuntius depulsum a Mousoni obsidio sua cum clade Piccolominaeum armis Castilionaei et in Lutzenburgicum ac porro in Belgicam eum ire, ut principi Arausionensi24 se opponat, quo et cardinalem Hispanum25 trahi audimus.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. Alfenae 5 Julij st. n. A.o 1639. A.M.