Illustrissime domine,
Croatas duobus locis a nostris caesos gaudens intelligo speroque de Pirna et processu in Bohemiam intellecturos nos non minus laeta.
Placet et quod militem dimittit rex Daniae2, dum ne imperatori3 eum transscribat. Quod et Lubecam et Visurgim navibus suis observat idem Daniae rex, eo non minus quam aliis rebus ostendit, quam parvi faciat civitates liberas parum inter se concordes et nullis externis societatibus spectabiles. Quod vero nitri travectionibus incommodat, id Batavis quam Suedis magis curandum
430
arbitror, cum his in Pomeraniam transitus pateat freto ipsius et quos insidet amnibus intactis.Caetera sunt in literis ad M.D. cancellarium4.
Deus, Excellentiam vestram ejusque consilia sospitet.
Excellentiae vestrae observantissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 15/25 Iunii 1639.