Venerande parens,
Characterum exempla Lamairii2 mittam proxime propiusque scribam, quomodo cum eo convenerim, quod hactenus ob eius absentiam facere non potui.
Matrem credo brevi in Zelandiam abituram; apud Spiringium3 sepe est in prandio, quomodo in caeteris cum eo conveniet, videbimus postea.
Scripta, quae ad me misisti, nondum accepi, sed exspecto prop(e)diem.
Princeps Arausionensis4 Bergae ad Somam exspectatur, quid moliturus etiamnum ignoratur.
In Germania omnia procedunt feliciter, sed ea ex aliis melius intelliges.
471
Deus, venerande parens, tibi det omnia felicissima.
Tibi obedientissimus filius
P. Grotius.
Hagae Com., MDCXXXIX, XIX Iul.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 26 Iulij.