eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4217. 1639 juli 23. Aan J. Camerarius1.

    Nobilissime domine,

    Bene accepi literas Nobilitatis vestrae II Iulii datas2, rerum divites. Tum vero et per uxoris literas3 cognovi perstare te in pristina benevolentia adversum me meosque, pro quo gratias ago spondeoque mutuum.

    Quae hic aguntur aut intelliguntur aut conjecturis praesumuntur, ea sunt in literis4 ad illustrissimum D. legatum parentem Nobilitatis vestrae, quas apertas mitto idem facturus posthac: ita enim fiet, ut et Nobilitas vestra, quae nosci oportet, celerius norit et eadem ad patrem quamprimum curentur.

    Deus nos vosque omnes respiciat favens.

    Nobilitatis vestrae addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 13/23 Iulii 1639.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 547.
    2 - Ontbreekt.
    3 - Ontbreekt.
    4 - No. 4218 aan Ludwig Camerarius, Zweeds ambassadeur in Den Haag.