eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4248. 1639 augustus 13. Aan J. Camerarius1.

    Nobilissime et amplissime domine,

    Si non pridem perspecta mihi fuisset Nobilitatis vestrae in me benevolentia, satis jam haberem, unde eam discerem sive ex carissimae uxoris2 relatu sive ex suavissimis Nobilitatis vestrae literis3, quas scriptas Calendis Augusti satis tempori, id est intra diem nonum accepi.

    Ego si dicere coner, quanti faciam illustrissimum D. legatum Camerarium4 domumque ipsius tum ob insignes ipsorum virtutes turn ob majorum gloriam nunquam interituram, verba rebus paria non reperiam. Illud affirmare possum fide Germanica, qualis unquam optima fuit, nihil me optare meis, quod non et ipsi domino parenti Nobilitatis vestrae vobisque optem omnibus. Quanto vero res verbis sunt potiores, tanto id malim rebus, si qua se ferat occasio, quam vocibus aut literis testari.

    Res hujus temporis cum ad illustrissimum D. legatum perscribam, hic non repeto gnarus patri filioque praesertim talibus omnia esse communia.

    Vale, vir nobilissime et amplissime.

    Nobilitatis vestrae observantissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 13 augusti 1639.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 553. Joachim Camerarius was de zoon van Ludwig Camerarius, Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Maria van Reigersberch bevond zich in het vaderland.
    3 - Ontbreekt.
    4 - Ludwig Camerarius.