eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4278. 1639 september 3. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime domine,

    Bene ac suo tempore ad me pervenerunt literae, quas ad me dedit Excellentia vestra 22 Augusti2. Simul ex3 D. Mulleri literis4 chartisque eas comitantibus cognovi Bannerianarum5 rerum prosperos adhuc cursus. Praeterquam vero quod in provinciis illis, quas Austriaca domus integras habet magnas, dilectus magni fiunt, etiam exsolutae bello Italico copiae Germaniam prement. Optanda ergo erit D. Bannerio ad fortem animum etiam perpetua consiliorum felicitas.

    568

    Ducis Vinariensis6 testamentum clam Mokelium7 habetur. Erlachius8 cuncta ad se trahens collegas tres9 nonnihil offendit. Galli honorem illi Franciae marescalli et opes magnas ostentant10. Ad haec comparata Suedorum bona verba parum videntur habitura ponderis.

    Flershemius11 bene acceptus fuit a rege12 et ex eo nova ad Longavillanum13 data sunt mandata, qui Genevam transiens ostendit regis codicillos, per quos imperium ipsi in eum, qui14 Vinariensis fuit exercitum injungitur. An id placiturum sit exercitui, videbimus.

    Elector Palatinus15 pecuniam haud dubie ex Anglia accipiet; quantam, non dixerim. Absentis ejus causam apud exercitum commendat Badensis marchio16, qui suas in eo imperio partes secundas sperat fore. At de foedere Angliae cum Suedia Galliaque nihil video, nihil audio. Habet comes Licestrius17 mandata eo de negotio hic agendi, sed haeret adhuc res ad priores salebras de tentando ad pacem imperatoris18 animo, priusquam ad belli societatem veniatur. Hae morae obstabunt, quominus alacriter electoris negotium Suedi promoveant.

    Interim caesariani non dormiunt. Nam et testamenti executoribus et tribunis aliis magna pollicentur, si eos ad se perducere possint. Credo et fratres19 ducis defuncti, haeredes bonorum ab ipso institutos, more Romano sub bonis comprehendere conaturos et quaesitum armis principatum et habebunt forte, qui ipsis faveant, cum tamen et Suedis et Gallis metuendum sit, ne sub illorum persona lateat imperatoris negotium. Iam Brisaci inter se consultant Erlachius in ea urbe semper manens, Rosa reversus ab Helvetiorum finibus structo prope Basileam castello, Ohmius et Nassavius relictis suis ad Landavium copiis unaque Guebrianus20 et qui ab aula cum pecunia missus eo fuit Choisiacus21.

    Hostis cum quinque equitum, quatuor peditum millibus ad Rheni ripam est alias exspectans copias. Spirenses eos intra urbem gregatim admittere noluerunt.

    Movere aliquid Ragotskium22 ex Dantisco ad me scribitur.

    Quin pax sit per duos visirios23 mandatis in id instructos facta Turcam24 inter Persamque25 et quidem iis legibus, quae multas provincias armis Persarum

    569

    captas Turcis restituant, hic non dubitatur. Ingens classis paratus tum in Turcico imperio tum apud Afros praedones conjecturam26 suppeditat insularum aliquam ac maxime Cretam impeti. Quare non Venetis tantum, sed et, siquid eis male cesserit, omni trepidante Italia dubium non est, quin omnem operam positurus sit pontifex27, ut pacem faciat inter eos, qui ipsum suspiciunt, diciturque sperare jam, quod hactenus extra spem positum putabatur, comitatensis Burgundia28, ut extra bellum sibi esse liceat. De pace vero aut perpetua aut temporaria cum protestantibus ne ego quidem quicquam audio, nisi quod aliquid tale conari dicuntur Bannerius et Galassius29.

    De Hassis exspectabimus colloquii exitum. AEgre inducor, ut credam ad communis boni respectum eos redituros, qui tam30 diu assuevere privata praeferre communibus.

    Danus31 et Infrasaxonici, ni fallor, id quod volunt ab imperatore aegre impetrabunt, nisi forte ad tempus, ut infirmiora quaedam eo32 vim Bannerii metuentia ejus armis subtrahantur33.

    Comes Licestrius pergit de libertate principis Ruperti34 omnia sperare optima. Princeps Casimirus35 jam Aurelianum pervenit.

    Vidi librum regis Britanniarum36 jussu editum37 de motibus Scoticis. Inde et ex gravibus controversiis, quae se quotidie ostendunt, metuo sane, ne rumpatur obducta vulneri cicatrix, quod clemens avertat Deus.

    De Pirna variant rumores.

    Archiepiscopus Burdegalensis38 iterum mari se dedit Fontarabiam, ut creditur, versus.

    Deum rogo, Excellentiam vestram et omnes ejus necessarios servet florentes.

    Excellentiae vestrae devinctus perpetuo observantiae cultu
    H. Grotius.

    Lutetiae, 3 Septembris 1639.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 195. Gedrukt Epist., p. 559. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Ontbreekt.
    3 - Het woord ‘ex’ ontbreekt in de copie te Uppsala.
    4 - Georg Müller, Zweedse hofraad en secretaris. De brief zelf ontbreekt.
    5 - De veldtocht van de Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    6 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    7 - Friedrich Richard Mockhel, Zweeds agent te Benfeld.
    8 - Johann Ludwig von Erlach.
    9 - Wilhelm Otto von Nassau, Johann Bernhard von Oehm en Rheinhold von Rosen.
    10 - In de copie te Uppsala staat ten onrechte ‘ostendant’.
    11 - Hans Philipp von Flersheim.
    12 - Lodewijk XIII.
    13 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    14 - Het woord ‘qui’ ontbreekt in de copie te Uppsala.
    15 - Karl Ludwig van de Palts.
    16 - Friedrich V, markgraaf van Baden-Durlach.
    17 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extraordinarius Engels gezant te Parijs.
    18 - Ferdinand III.
    19 - Kardinaal Maurizio van Savoye en Tommaso Francesco, prins van Carignano, broers van Vittorio Amedeo van Savoye.
    20 - Jean-Baptiste de Budes, graaf Guébriant.
    21 - Jean de Choisy de Camp.
    22 - Georg Rákóczi, vorst van Zevenburgen.
    23 - Niet geïdentificeerd. De copie te Uppsala geeft ‘visuros’.
    24 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    25 - Safī (Sam Mirza).
    26 - De copie te Uppsala geeft abusievelijk ‘conjectura’.
    27 - Urbanus VIII.
    28 - De copie te Uppsala heeft ten onrechte ‘Burgundiae’.
    29 - Matthias, graaf Gallas, keizerlijk bevelhebber.
    30 - De copie te Uppsala heeft ‘jam’.
    31 - Christiaan IV.
    32 - Het woord ‘eo’ ontbreekt in de uitgave der Epist.
    33 - De copie te Uppsala heeft abusievelijk ‘trahuntur’.
    34 - Ruprecht van de Palts. Hij bevond zich sinds oktober 1638 in keizerlijke gevangenschap.
    35 - Jan II Kazimierz.
    36 - Karel I.
    37 - Zie no. 4259, p. 531 n. 6. De copie te Uppsala heeft: ‘Vidi Regis Brittaniarum iussum editum’.
    38 - Henri II d'Escoubleau de Sourdis, aartsbisschop van Bordeaux.