eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4317. 1639 oktober 1. Aan G. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Serius ad me pervenere Sublimitatis tuae literae 24. Quintilis scriptae die2, quam ut integrum nobis esset consultare amplius de itinere illustris D. baronis3, qui feliciter experta aquarum Borboniarum salubritate conspectis egregiis Galliae urbibus Massiliam se transtulit et forte jam inde transierit mari Genuam, unde facto initio spectabit et alias nobiles Italiae urbes extra eas, quae Hispanici sunt juris. Haec enim omnia sine ullo periculo, quantum quidem humanitus prospici potest, confici posse censuerunt Italicarum rerum periti, quorum in hac re usus sum consilio. Accedit magna ipsius et ejus, qui ipsi adest4, prudentia, quae omnia ad bonam spem conspirantia in causa fuerunt, quominus reniterer honestissimo illustris D. baronis desiderio visendi terram terrarum omnium, ut multi judicant, beatissimam, venerandam veteris historiae monumentis, plenam splendidissimis urbibus atque aedificiis hominibusque ad prudentiam civilem egregie factis, quod et Roma testatur, quam armis ultra non poterat magnitudinem tutata ingenio et reipublica Venetae status per tot saecula incolumis. Restat ergo unum, ut coeptum iter Deo commendemus.

    Quae ego illustri D. baroni praestiti, exigua sunt prae iis, quae et ipsius virtutibus et excelsae ac in me beneficentissimae domui debebantur. Sed ea est ipsius bonitas, ut quae ex amico animo proficiscuntur, ea multo quam sunt majoris aestimet. Quo dignior est in quo colendo omnis ponatur opera, quod ego me in reditu ejus facturum polliceor. Neque vero hoc tantum, sed et, quandiu vivemus ambo, me inter prima bona positurum ab ipso nosci ac diligi.

    Quod vero tua Sublimitas mihi suam opem adeo potentem offert, pro eo ingentes ago gratias nec uti defugio.

    Iam saepe scripsi ad excellentissimum et illustrissimum regni Suedici magnum cancellarium5 biennii moram intercessisse, quod pensiones mihi non solvebantur.

    641

    Nunc accepi semissem, de altero semisse quid futurum sit, nihil plane intelligo. Rogavi vero non tantum, ut in praesens levarer his difficultatibus, sed ut et in posterum certior quaedam ad solutionem reperiretur via, ut animo et tranquilliore et alacriore totum me publicis negotiis possim intendere. Has meas preces si Sublimitas tua et sibi allegari patitur, accedet hic ad summa ejus in me benefacta non levis cumulus.

    Deus, excellentissime ac illustrissime Domine, tuam Sublimitatem diu bono regni Suedici totiusque adeo rei christianae ac domus etiam suae fulgentissimae incolumem ac florentem praestet.

    Tuae Sublimitatis devotissimus cultor
    H. Grotius.

    Lutetiae, 1 Octobris 1639.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 566. Gabriel Gustavsson Oxenstierna was de broer van Axel Oxenstierna.
    2 - Ontbreekt.
    3 - Gabriel Gabrielsson Oxenstierna.
    4 - Israël Forthelius.
    5 - Axel Oxenstierna.