Vir nobilissime,
Literas Nobilitatis vestrae datas 26 Septembris2 suo tempore recte accepi.
Quae hic habemus aut certa aut passim credita ad illustrissimum D. parentem3 simulque ad Nobilitatem vestram perscribo.
Laudanda est et Batavae classis fortitudo et in augenda ea principis4 procerumque diligentia. Haec illis inter se certandi honestissima materia. Exspectamus praelium navale ingens.
De Chemnitio urbe, de Pirna, de Silesia totiusque illius tractus rebus gaudebo multa cognoscere, nam hic multa finguntur partim a monachis eorumque clientibus nostri odio partim quae nostra in majus attollant, ut plebs iis inflata minus sentiat onera, sub quibus anhelat.
Petro Schmalchio5 opto bonam mentem et quantam concoquere possit fortunam. Maneo autem Nobilitati vestrae vestrisque omnibus.
Omni fide addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 8 Octobris ex novo Calendario anni 1639.