eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    665

    4334. 1639 oktober 11. Aan J.A. Salvius1.

    Illustrissime domine,

    Et vetus amicitia et muneris nostri collegium efficit, ut non publica tantum negotia, sed et privata mea desideria ad nullum aut prius aut libentius quam ad Excellentiam vestram deferam.

    Filius meus2, qui has feret literas, in castris Batavicis duas aestates egit indivulsus Boschio3, qui inter militares architectos primum ibi locum obtinet. Deinde per annos tres eum ab illustrissimo duce Bernhardo Vinariensi4 honorem est consecutus, ut inter domesticos ejus nobiles accenseretur.

    Eo adempto nobis maximo cum malo publico meoque dolore filium hunc meum non in alterius disciplinam tradere volui quam ejus, qui nunc citra controversiam imperatoriae laudis summum occupat locum.

    Non ignarus autem ejus amicitiae quae Excellentiae vestrae cum domino Bannerio5 intercedit, sustinui rogare, ut ejus commendatione apud ipsum reperire possit primo quidam aditum, deinde vero eas partes, quas implere posse videbitur.

    Deus, illustrissime domine, sospitet Excellentiam vestram.

    Excellentiae Vestrae perpetua observantia devinctus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 11 Octobris 1639.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 571. Johan Adler Salvius was Zweeds gezant residerend te Hamburg.
    2 - Diederik de Groot.
    3 - Johan van den Bosch.
    4 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    5 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.