Excellentissime atque illustrissime domine,
Multum metuimus, ne Angliae rex2 magis magisque alienetur a sociis nostris et a causa communi, tum quod in statione Anglica oppugnata est classis Hispanica LXX navium ab Hollandica navium centum egregio, quanquam non incruento, victoribus successu, verum Anglis adeo nolentibus, ut et militem submiserint Hispano et tela in Hollandos jecerint; deinde, quod elector Palatinus3 a rege Angliae veniens detentus sit Molini jussu eorum, qui Lutetiae res curant regis Galliae4. Est tamen spei aliquid posse haec mala in bonum aliquod converti, si consideret rex Angliae, quantum periculum Batavis attulerit classis hostilis tam potens ac vicina facile de improviso incubitura ipsorum terris aut in Ammasium amnem penetratura, certe magnis diuturnisque sumptibus exhaustura Batavam rempublicam. Ita ut id non magis potuerint perpeti, quam si in pacato solo, sed ipsis contiguo, hostium se tenuisset exercitus. Electoris vero res componi posse videtur, si rex Angliae ipsum instruere velit justis viribus ejusque rei certos facere et Suedos et Gallos sub aequis conditionibus, ut ea via elector Longavillano5
702
in id, quod is nunc habet, in Vinarienses6 imperium, possit succedere cum bona regis Galliae gratia. Sic enim intelligimus convenisse, ut Longavillanus praesit armis communibus, ad Vinarienses autem imperia per Ohmium7 deserantur. Vinarienses fidem suam obligasse regi Galliae ad recuperandam Germaniae libertatem. Regem vicissim promisisse pecuniam, quantam duci dare solebat. Additum, ut reditus terrarum regi cedant, Brissaci et Friburgi pars altera praesidii e Gallis sit, restituat autem rex oppida terrasque Germanicae rei, ubi pax futura est. At Longavillani missae huc literae8 praedicant et exercitum et urbes omnes in potestate esse regis. Ita enim ille sacramentum illud interpretatur. Qui electori adsunt imprudentiae arguuntur, quod cum furari hoc iter vellent, ita ut etiam jam deprehensus elector suam personam dissimulaverit, tamen passi sint, cum ab Anglia abirent, a tribus classibus se cognosci ac salutari et in appulsu ad Bononiam disploserint navis suae tormenta et in itinere non semper usi sint celeribus equis modicoque comitatu, ut antehac fecerat, qui nunc rex est Angliae cum in Hispaniam procatum iret.De Salza miramur nihil audire nos. Praeteriit enim dudum dies, quo Galli dixerant oppugnaturos se castra Hispanorum, ad quae castra majores copias advenisse rumor est.
Rhaetorum protestantium res sunt miserae; nam Gullerus9 ab omni spe auxilii destitutus cogitur facere imperata. In oppidis, quae ducis Vinariensis fuerant, manebunt praefecti, qui antehac fuere; eos a se confirmatos scribit Longavillanus. Vinarienses duces10 frumenti quicquid ex Alsatia haberi potuit coemptum Basileae servandum detulere.
Indutiae sunt prorogatae in Pedemontana regione, in quantum temporis nescimus. Casale sine vi vix est, ut servetur. Eunt quidem illas in partes copiae Gallorum, sed mire diffluunt, ita ut ex millenaria cohorte saepe aegre trecenti Alpes transeant. Metuunt enim Galli terras, in quibus militarem praedandi licentiam, quae stipendiis male procedentibus pro stipendio est, inhibent partim hostes partim socii.
Scripsit rex reginae11 brevi se hic futurum.
Deus ipsi faveat reginaeque nostrae12 ac tuae, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 19/29 Octobris 1639.
Exercitus Gallorum et Vinariensium creditur facturus VI peditum, IV equitum millia. Rex quatuor mensium stipendia quotannis dabit militi, duplum in majore gradu constitutis et belli instrumenta.
Scoti indies arrogantiores volunt sibi dedi scriptorem libri, qui sub nomine
703
regis prodiit13; filio autem regis14 duci Eboracensi dant omnia, quae episcopi in Scotia habuere, liberales de alieno.Exspecto responsum Sublimitatis tuae de pecuniis; nam quod post tot moras mihi dedit D. Spiringius15, paulo plus est parte tertia ejus, quod mihi debetur, et abibit ad exsolvendam aeris alieni partem. Si ita vivendum est, non potest defendi dignitas regni. Ex Gallica pecunia facile me servabo, si id placeat Sublimitati tuae.
Mitto relationem rerum Alsaticarum excerptam ex epistolis Longavillani, Guebriani16 et aliorum, qui illuc agunt.
Postremae a Salza literae ajunt hostem jam in transitu fossae fuisse occupatum. Praefectorum vicarii in omnibus oppidis Vinariensium erunt Galli.
Fama est Pedemontanas indutias in mensem prorogatas. Proponi autem a quibusdam, ut partis utriusque oppida Venetis dentur custodienda ad tempus usque adulti ducis17.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.