717
Excellentissime atque illustrissime domine,
Literae postremae a Brissaco significabant nondum ingressum in eam urbem Gallicum praesidium, quod adhuc pecuniae pars aliqua desideraretur.
Palatinus elector2 regis3 ipsius jussu in arcem Molini datus, tandem coepit suam sibi personam imponere scripsitque ad regem et cardinalem4 tempori congruentia. Paratur tamen ei mansio in acre Silvae Vincennensis supra Casimirum principem5 et, quod Angli sperant, Vinariensem exercitum acres iras de hoc casu suscepturum, vereor, ne frustra sit praevalente ibi supra omnes affectus pecunia. Itaque nisi Angliae rex6 apertius quam antehac cum Gallis agit seque eis aliquos foedere devincit, spes tenuis principi Palatino erit libertatis.
Rex jam cum regina7 Fontebellaquei est, inde ad solitam stationem S. Germani venturus.
Intelligere non possumus, unde tantae ad Salzam morae. Dicuntur Hispani lunatam quandam munitionem urbi propinquam eripuisse Gallis, sed eruptione ex urbe facta in fossam repulsi, qui eousque in castris penetraverant; habere autem princeps Condaeus8 viginti peditum, quinque equitum millia, cum machinis sexdecim. Et cum per ignes significasset obsessis brevi se ipsis venturum auxilio, magno ex gaudio tantum in urbe ortum clamorem, ut in hostilibus castris eum auditum9 referant captivi; quidam votis suis faventes addunt jam motas ab hoste machinas, abitus initium.
Pro legato Polonico10 missae tuti itineris literae. Itaque brevi aderit.
Casale in periculo gravi est; arma vix eo iter invenient: agitur interim de novis pactionibus pontifice11 in id nitente, ut cuncta Pedemontani soli et quae in Sabaudia a Gallis Hispanisve tenentur Venetorum permittantur custodiae et sic ad Mantuae exemplum, de bello exeant.
Koningsmarckium12 in Misnia esse intelligimus; ad Maenum cursare Hassicos et hiberna sibi etiam illis in locis capere. Jouxiae praesidium auxere Galli.
Cardinalis Riceliacus factum Palatini, quod inscio rege cum consiliis regi adversantibus Galliam transierit, non imprudentiae tantum, sed et impudentiae accusat.
In Batavorum navali victoria13 sane egregia hoc unum video incommodi, quod Angli et ex navibus in Batavos jaculati sunt, non gravi quidem cum noxa, sed animi ipsorum factum improbantis testatione, quae disputatio et illa de Palatino, quem sit habitura exitum, multum ad rem pertinet communem.
718
Deus, qui corda regum moderatur, det nobis inde videre quae gaudeamus idemque, excellentissime et illustrissime domine, tuam Sublimitatem diu servet valentemque ac felicibus consiliis florentem praestet.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius14>.
Lutetiae, 5 Novembris novi Cal. 1639.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.