eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4380. 1639 november 12. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime domine,

    Reverti Hagam ad stationem veterem Excellentiam vestram et ipsi et rei nostrae gratulor.

    Palatini electoris2 res merito nos sollicitos habet. Aiunt regis Galliae3 ministri facile se ipsi permissuros fuisse imperium in Vinariensem exercitum, si fedus sociale regis Angliae4 cum Gallia praecessisset, qua in re penes se moram non fuisse. Quod vero militem suum rex Angliae obtulit Gallicis stipendiis, id se pro nihilo habere, quibus satis undique militum suppetat. Et Scotos, si pecunia ostentetur, ultro accursuros. Caeterum multa in hoc facto incusant, quod non, ut regem Britanniae monuerat Bellevrius5, a rege Galliae impetratae sint commeatus literae, quod non apud Angliae legatum6 diverterit, ubi Lutetiam venerat Palatinus, uti facturum eum rex Britanniae dixerat; quod etiam deprehensus nomen sibi sumserit adscititium, neque dubitant, quin propositum ipsi fuerit rege praeterito festinare Genevam et inde porro ad exercitum ac, si eo atque urbibus potitus esset, eo pignore simulque ea ope, quam ab Anglia classi Hispanicae promissam putant, paraturum sibi fuisse pacem propriam spretis Gallis Suedisque.

    Horum quid sit, ego non dixerim. Sed doleo onerari fortunam infelicis domus etiam suspicionibus. Ego si hac in re aliquas concordiae invenire possim rationes, nulla in re libentius positurus sim operam.

    730

    Dux interim Longavillanus7 jam imperium tenet Gallosque in Brisacum et Friburgum, ut partem praesidii iis in locis alteram faciant, introduxit. Exercitus e Gallis et Vinariensibus compositus utraque Rheni ripa incedit eodem amne sequentibus eos machinis. Videntur ire adversus Glenium8 Merciumque9. Sunt ii ad Nicrum. Sed non longe abesse ab iis dicitur Piccolominaeus10 peccatumque a Gallis, quod non ante quam is appropinquaret se commoverint. Verum adversus partem Piccolominaei copiarum audio mitti equitem Castilionaei11, ita ut de bona aliquo eventu spes maneat, multo certe justior quam illa de Suedis e Germania ejiciendis, qua sibi hostes blandiuntur.

    De navali victoria non immerito gaudent Batavi12. Ego eam multo pluris quam aliquot urbes captas fecerim. Apud Anglos satis intelligo excusationem eorum non esse improbam, ex summo periculo quod adibat res ipsorum imminente de tam propinquo ipsorum littoribus classe hostili tam valida. Sed difficilis est apud infensos animos omnis de jure et aequo disputatio. Et audio Penthonum13, vicarium marinae praefecturae, carceri mancipatum, quod non viribus obstiterit pugnae. Quantopere autem Batavis cordi esse debeat cura maris, hoc, quod adiere, discrimen satis indicat.

    Dantiscani, ni fallor, rediment se quanti poterunt minimo non sine damno commerciorum.

    De Turca14 et ego nihil audio.

    Quid pro principe Ruperto15 sperandum est a Gallis hoc tempore, qui et ipsum ejus familiae caput detinent?

    Scoti dicuntur bona episcopalia, nisi ea accipiat dux Eboracensis16, pro suis habituri; quod non sine magno dolore conspecturi sunt Angliae episcopi.

    Inter multa classis Hispanicae mandata, quin et illud de Amaso intrando fuerit, non dubito.

    In Montisferratensi agro bellum recalescit. Habet ibi Harcurtius17 quinque peditum, tria equitum millia; cum iis ad vicina Astae Novae progressus ad reperiendum iter versus Casale cepit in eo itinere oppidum, cui nomen Quieres, ceciditque hostilis equitatus quadringentos, disjecit caeteros.

    Ad eximendam Salzam obsidioni Hispanorum egregium sane exercitum e Languedocia collegerat princeps Condaeus18, ad XX peditum millia, equitum quatuor. Sed simul cum iis ad castra hostilia pervenerat, die scilicet Octobris 24 sub vesperam, ita ingentes cum tonitribus de caelo cecidere imbres, ut militum non pauciores centum quippe nullo tecto defensi subito interierint, caeteri autem longe lateque diffugerint, quos nunc recolligit princeps. Hispani et ipsi genuum

    731

    tenus inundati fuere operibus quoque multum corruptis. Quae an illi prius refecturi sint an vero celerius princeps recompositurus dispersas copias, de ea re deque hujus obsidii inde pendente exitu, nuntios exspectamus.

    Excellentiae vestrae pro tam propenso in meos animo gratias ago cunctaque precor prosperrima.

    Excellentiae vestrae ad perpetuam observantiam obligatissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 12 Novembris 1639.

    Princeps elector noctem 5 Novembris egit Altissiodori. Inde hac venit lentis itineribus magno comitatu. Laboramus omnes, ut alibi potius in ipsa hac urbe quam in arce Silvae Vicennensis habeatur D. elector, donec mandata super ea re loquendi legatus Anglicus acceperit. Literae certe, quas D. elector regi scripsit et cardinali19 non ingratae fuerunt.

    Oppugnatio castrorum Hispanicorum ad Salzam male Gallis cessit. Mille ibi perierunt sublataque auxilii spe urbs vim hostium pestemque et famem haud ultra sustinebit.

    Putatur Hasfeldius20 se cum Piccolominaei exercitu, qui X millium est, conjungere.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 578. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Karl Ludwig van de Palts.
    3 - Lodewijk XIII.
    4 - Karel I.
    5 - Pomponne de Bellièvre, Frans gezant in Engeland.
    6 - Robert Sidney, graaf van Leicester.
    7 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    8 - Gottfried Huyn, graaf van Geleen, keizerlijk bevelhebber.
    9 - Franz, vrijheer van Mercy, generaal in dienst van Maximiliaan van Beieren.
    10 - Ottavio Piccolomini, hertog van Amalfi.
    11 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon, maarschalk van Frankrijk.
    12 - De overwinning ter zee van Maerten Harpertsz. Tromp op de Spaanse Armada bij Duins.
    13 - John Penington.
    14 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    15 - Ruprecht van de Palts. Hij bevond zich in keizerlijke gevangenschap.
    16 - James Stuart, hertog van York, de latere koning Jacobus II.
    17 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt-Armagnac.
    18 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    19 - Richelieu.
    20 - Melchior von Hatzfeldt und Gleichen.