eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4383. 1639 november 12. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Accessi D. Bulionium2, ut ad regem3, qui jam ad S. Germani est, feliciorem mihi aditum pararem.

    Dixit Bulionius de pecunia se confecisse quod conficiendum fuit; pro libertate D. mareschalli Hornii4 collaboraturum se nobiscum.

    Incidit et sermo de electore Palatino5. Quantum ab ipso intelligo, rex Magnae Britanniae6 dixerat legato apud se Gallico Bellevrio7 iturum per Galliam electorem; Lutetiae sumturum hospitium apud legatum Britannicum, comitem Licestrium8; inde iter directurum ad Galliae regem. At legatus Gallicus monuerat, ne quid tale susciperetur, nisi rege suo prius consulto. Alioque periculum fore, ne ab aliquo urbis praefecto mora ei injectaretur. Galli vero queruntur non

    734

    haec tantum monita spreta, sed furtim per Lutetiam non viso Britanniae legato transiisse Palatinum, planeque existimant eum praeteritis locis, in quibus erat rex Galliae properaturum fuisse Genevam et inde ad exercitum et urbes, quae ab exercitu tenentur, nimirum ut ea, quae regi Galliae tanto steterunt pretio, in se transferret pacemque sibi propriam pararet partim tradendo imperatori9 illas urbes partim per illa beneficia, quae classi Hispanicae rex Britanniae promississe in arcano creditur, quanquam is ipse obtulerat Gallis, se ejus classis tutelam deserturum daturumque suorum octo millia Palatino, sed Gallicis stipendiis, si rex Galliae Palatino imperium illud, quod Vinariensis10 habuit, permitteret. Quae ipsa Gallis suspecta erant neque vero esse aequa putabantur, cum ipsi a rege Britanniae rem semper postulassent aequissimam, foedus scilicet et societatem armorum adversus aliena detinentes; quae si placerent regi Britanniae, paratos se nullam facere pacem nisi reddito et Palatinatu.

    Haec ita disserunt Galli multumque incusant regi injuriam factam, cujus pro restitutione Germanorum laborantis conatus princeps Palatinus per dolum subrepto itinere turbare tentaverit.

    Ipse Palatinus nunc cum bono praesidio militari huc ducitur, an in spem libertatis an vero ut Silvae Vincennensis sit colonus, brevi apparebit.

    Dixi Anglo me, si hac in re utrisque possim gratum facere et concordiae invenire rationes, facturum id libenter; certum quippe id reginae11 rectoribusque Suediae12 probatum iri, qui nihil mallent conspicere quam electorem videre fultum Angliae auxilio res suas ire recuperatum.

    Res haec magni in omnem partem momenti est, de qua mandata quam maxime specialia opperiar. Videtur enim fore, ut trahatur aliquandiu negotium.

    Per indutiarum tempus in arcem Taurini sex millia saccorum frumenti, duo millia saccorum oryzae invecta sunt a Gallis; et ibi quidem an maneant indutiae, incerti sumus. At in Montiferratensi territorio pugnari coeptum est, necessario quidem, cum alioqui Casale periturum Gallis fuerit, unde plus duabus leucis non abest Rossinianum, quod oppugnatum ab Hispanis, sed a Gallis feliciter defensum fuit. Habet Harcurtius13, qui in illis partibus imperaturus est, apud se tria equitum, quinque peditum millia; cum iis cepit oppidum Quires dictum et repertos juxta hostium equites clade ferme quadringentorum affecit disjecitque. Id oppidum ab Asta Nova perparum distat. Quid de Casali futurum sit, brevi decernet belli fortuna.

    Eodem dum ista geruntur tempore aut potius paulo ante, XXVII nimirum Octobris, princeps Condaeus14 cum florentissimo exercitu e Languedocia, XX millium peditatus, equitatus quatuor, venit prope hostium Salzam obsidentium castra locaque circum eminentia occupavit. Sed sub noctem horribilis tempestas ingentes cum tonitribus imbres effundens militum sine tecto agentium ad centum interemit, ceteros longe lateque ad quaerenda perfugia sparsit coegitque principem abductis machinis discedere. Is nunc paulatim disjectas copias recolligit. Pro

    735

    solatio est, quod ab illis procellis immunes non fuere Hispani, sed genuum tenus inundati morbis tentantur etiam operum parte corrupta. Res est inter spem et metum, sed metui, ni fallor, aliquanto propior.

    20 Octobris dux Longavillanus15 cum Vinariensibus Brissaco post introductos illic Gallos partem praesidii facturos alteram exiit et utraque Rheni ripa jussit ire exercitum sequentibus per amnem machinis. Putabantur quaesituri hostem, qui sub Glenio16 Mercioque17 ad Nicrum sunt prope Rottenburgum. Credunt multi serius quam oportuit susceptum hoc iter, cujus successus et certiores et majores futuros fuisse, dum adhuc longius aberat Piccolominius18. Sed adversus hunc partem equitis sui misit Castilionaeus19. Ad faciendum Gallis locum exemtae sunt de Brissaco Fleishemii20 et Forbusii21 cohortes.

    Venit ad me D. Paulus22, res Palatini hic agens. Commendavit is mihi principis sui negotium, quod mihi cordi pollicitus sum fore.

    Pontifex23 Gallis perpetuo id flagitantibus promisit Mazarinum24, quem ipsi commendant, inter primos cardinales fore.

    In Anglia audimus vicarium maris praefecti Penthonum25 in vincula datum, quod non fortius intercesserit pugnae navali26 sub oram Angliae. At Scoti, ni dux Eboracensis27 oblata ab ipsis bona episcopalia per Scotiam accipiat, dicunt se iis usuros suopte arbitratu. Ita et domi et foris experitur rex Britanniae neque tutiores neque venerabiliores esse desides actuosis.

    Deus cuncta haec ad commune bonum gubernet idemque, excellentissime et illustrissime domine, favens adsit tuae Sublimitati.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 12 Novembris novi Calendarii anni 1639.

    Etiam de fine horum bellorum christianum orbem misere vastantium aliquid locutus est Bulionius. Videbatur autem indutias potius longiusculas quam pacem sperare.

    Elector Palatinus noctem post quintam diem Novembris egit Altissiodori, vulgo Auxerres, obliquo ductus itinere, ne qua regi aut cardinali28, qui tunc in itinere erant, occurreret.

    Rex hactenus aquae potor vinum bibere incipit satis liberaliter et credo valetudini ejus id non adversum fore.

    736

    Postremae literae Longavillanum et Vinarienses ad Philippiburgum ire arbitrantur. Piccolominii copias esse aiunt ad decem millia. Nec incredibile fore, ut se cum eo conjungat Hatzfeldius29. Ceterae imperatoris et Bavari30 copiae VII esse dicuntur millium, cum quibus se conjungunt qui Hohentwilae obsidium deseruere et a lacu Constantiae nonnulli.

    Exercitus Vinariensis regem rogat, ut per Waertium31 et Enckefortium32 libertatem Tubadelio33 restituat. Quatuorviri34, qui ei exercitui praesunt, habuisse dicuntur a rege singuli XX millia pistoriensium. Eo praemio deliniti non multum ad se pertinere arbitrabuntur electoris infortunium.

    Oppugnatio illa ad castra Hispanorum Salzam obsidentium male Gallis cessit mille hominum jactura. Urbs peste et inedia laborans, spe auxilii amissa vim hostium ultro non sustinebit.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 578; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 664.
    2 - Claude de Bullion, sieur de Bonelles.
    3 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    4 - De Zweedse veldmaarschalk Gustav Karlsson Horn. Hij bevond zich in krijgsgevangenschap.
    5 - Karl Ludwig van de Palts.
    6 - Karel I.
    7 - Pomponne de Bellièvre.
    8 - Robert Sidney, graaf van Leicester.
    9 - Ferdinand III.
    10 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar, gestorven op 18 juli 1639.
    11 - Christina van Zweden.
    12 - Voor hun namen zie men no. 3930, p. 32 n. 9.
    13 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt-Armagnac.
    14 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    15 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    16 - Gottfried Huyn, graaf van Geleen, keizerlijk bevelhebber.
    17 - Franz, vrijheer van Mercy, generaal in dienst van Maximiliaan van Beieren.
    18 - Ottavio Piccolomini, hertog van Amalfi, keizerlijk bevelhebber.
    19 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon, maarschalk van Frankrijk.
    20 - Hans Philipp von Flersheim.
    21 - Arvid Forbes.
    22 - Friedrich Pawell von Rammingen.
    23 - Urbanus VIII.
    24 - Jules Mazarin -Giulio Mazzarini- (1602-1661).
    25 - John Penington.
    26 - Het gevecht van de Staatse vloot onder bevel van Maerten Harpertsz. Tromp tegen de Spaanse Armada bij Duins.
    27 - James Stuart, hertog van York, de latere koning Jacobus II.
    28 - Richelieu.
    29 - Melchior von Hatzfeldt und Gleichen, keizerlijk bevelhebber.
    30 - Maximiliaan van Beieren.
    31 - Johan van Werth.
    32 - Adriaen von Enkefort.
    33 - Georg Christoph von Taupadel, generaal in het leger van Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    34 - Johann Ludwig von Erlach, Wilhelm Otto von Nassau, Johann Bernhard von Oehm en Rheinhold von Rosen.