753
Serenissima ac potentissima regina, domina clementissima,
Regi2 ab itinere reverso et literas augustae Majestatis tuae binas in Augusto mense scriptas tradidi et negotium utrumque comprehensum iis literis sedulo commendavi.
Et de exercitu quidem ducis Vinariensis3 non multum mihi laborandum fuit. Curat enim eum rex ut suum.
De negotio D. marescalli Hornii4 rex prolixam voluntatem testatus cum concilio suo se acturum dixit. Praevideo difficultates, tum quia D. Feuquerius5 adhuc in hostium est potestate, tum quia exercitus Vinariensis per Johannem Waertium6 et Enckefortium7 libertatem Tubadelii8 obtineri posse sperat et in id enititur. Ego regi ostendi captivos istos duos a duce Vinariensi, qui eos ceperat, in id fuisse destinatos, ut marescallo Hornio eorum commutatione redderetur libertas. Credidisse ducem plurimum id ad suam pertinere gloriam; itaque hanc suam voluntatem significasse Majestati tuae, scripsisse eundem ac misisse ad regem saepius ad eam rem promovendam; in hac ipsa voluntate finisse eum dignissimam aeternis laudibus vitam. Non desistam apud ministros regis urgere hoc negotium.
Mitto et literas eorum, qui exercitui Vinariensi praesunt; unde intelligat Majestas tua, quantum sibi jus in exercitum ipsum et in ejus tractus urbes rex sibi acquisiverit.
Deus, serenissima ac potentissima regina, domina clementissima, Majestatis tuae vitam, valetudinem ac res perpetuo prosperet.
Augustae Majestatis tuae subditus obedientissimus ac submississimus
H. Grotius.
Lutetiae, 9/19 Novembris 1639.