Illustrissime domine,
Epistola Excellentiae vestrae scripta 14 Novembris2 multis modis mihi grata fuit eoque magis, quod tam bonas spes adferat de Praga et Pilsena. Rumor hic est Hatzfeldium3 et Piccolominaeum4 junctos ad Schleuningam in Bohemiam
768
pergere, Glenium5 in Suevia hyberna sumere, a Longavillano6 captas arces Germesheim et Didesheim, obsideri Landaviam et Neustadium.De rebus serenissimi electoris Palatini7 accedo judicio Excellentiae vestrae malum fuisse, quod ei datum est consilium sine consensu Suediae Galliaeque parandi sibi imperium in Vinariensem exercitum. Itaque nunc Paulius8, qui ea de re missus ad exercitum fuerat, in aedibus legati Anglici9 latebras servat metuens, ne et ipse capiatur, ad cognoscenda, quae acta sunt. Elector autem custoditur acriter, sed ita, ut interdum aperto fruatur coelo. Videre eum tres qui hic sunt fratres10 tenui11 ob arbitros colloquio. Eorum princeps Mauritius suspectum et se Gallis videns, ne ad exercitum Vinariensem penetraret, commeatum accepi, ut eat in Batavos, inde in Bannerii12 castra, optimum nunc militiae exemplar. Militum Vinariensium multis displicent quae a ducibus suis acta sunt et, si pontificiis parendum est, caesari parere13 quam externo malunt nonnulli. Itaque ad eas partes mille admodum se transtulere; ita narrat frater Ohmii14, qui hic est.
Salza dedita est pactis: ducenti ferme milites exiere, caeteros pestis et arma absumpserant. Harcurtius15 autem, postquam Casali prospexerat, in Queres oppido a principe Thoma16 poene obsessus est, quia multum imminutae per relicta praesidia ejus sunt copiae. Non extra periculum esse dicitur. Rex17, ut subditorum suorum paupertati subveniat, commercia cum hostibus ad Batavicum morem libera esse voluit.
Illustrissimus comes Licestrius minus recte valet: laborat tamen quantum potest in electoris18 negotio, de quo sperem bene, si rex Angliae19 sua pecunia ei alium vult comparare exercitum. Ne ad Hispanos is rex se vertat, tum alia eum retinebunt tum Scoti, quos sane metui necesse est, quando a rege expressisse dicuntur approbationem omnium, quae in parlamento decrevere.
Landgraviae20 consulta nos hic sollicitos habent ex eo, quod cum ipsa agetur, et ex illis consiliis, quae capientur super Gallico foedere producendo aut abrumpendo; pendebit et illa de Batavico foedere deliberatio.
Et Hispano21 et Gallo cum pontifice22 dissidia sunt. In Hispania natis23
769
super jurisdictione controversiis vetuit rex Hispaniae, ne quis suorum a nuntio24, qui ibi est, ulla brevia acciperet, et cum qui in Portugallia nuntii vices gerebat25 excommunicatione se vindicaret, vetuit idem rex, ne quid esui aut potui ad eum deferretur, priusquam eam excommunicationem revocasset. Romae autem a magistratuum apparitoribus in via publica interfectus est legati26 domesticus nobilis27, qui ante per vim impedierat, ne amici quidam sui ab iisdem ministris caperentur. Ea de re gravissime conqueritur Galliae legatus et eum28 hac quidem in re adjuvat legatus29 Hispaniae. Sed hae tempestates facile desaevient. Nam et pontifex regibus habet opus et reges pontifice uti volunt.Capto Neustadio Landaviam obsedisse Longavillanus, sed supervenire ei hostis dicitur incerto adhuc exitu. Piccolominaeus habens duo equitum, quatuor peditum millia, et cum alio exercitu Hatzfeldius Norimbergam praetergressi sunt.
Galli posito in aureos nummos pretio etiam de argenteorum aestimatione deliberant et de vitando auro et argento in vestium ornatu.
Classem etiam in annum sequentem parant multumque frumenti ad Metim convehunt.
Deus cuncta ad bonum christiani orbis gubernet, Excellentiamque vestram cum omni30 ejus domo favens protegat.
Excellentiae vestrae perpetua observantia devinctissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 26 Novembris 163931.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Rx. A.o 1639 4Xb. st. n.