Illustrissime domine,
Ex literis, quas Excellentia vestra 21 Novembris2 dedit, video ejus maerorem sane justissimum ex infortunio hoc principis electoris3. Non possum satis miserari4 Bohemiae reginam5, quae tantis rebus eversa ad ingentes calamitates tantum accessionis accepit ex filiorum duorum6 imminuta libertate. Deus, spero, et qui secundum Deum plurimum in hac re potest, rex Angliae7 tandem respicient diu
782
afflictam domum. Nulla re magis profecturam reginam Bohemiae puto quam apud eum regem precibus hortatibusque continuis. Si aut novum exercitum principi electori dare velit rex Angliae, aut regalibus copiis augere eum, quem habet landgravia8, quae nobiscum arma resumtura speratur, posset, credo, elector una cum libertate dignum se imperium adipisci. Illustrissimus comes Licestrius9 consilia serenissimo electori data improbat sperans id valiturum ad emolliendos Gallorum animos. Nihildum impetravit aliud quam quod interdum sinitur elector coelo frui sub custodibus. Caetera ab Anglia, ut dixi, exspectanda sunt. Cui doleo novas nasci cum semipopularibus Scotis controversias, quas metuo, ne in bellum rursus erumpant. Eos, qui consilio regis Britanniarum nuper sunt additi, viros patriae amantes esse affirmat comes Licestrius habens inter eos affinem propinquum Northumberlandium10.Dux Longavillanus11 adventante Glenio12 cedendum judicavit damnumque fecit commeatuum et belli paratuum, qui amne vehebantur, nec minus oppidorum quae ceperat, Germeshemii et Neustadii et siquid ibi erat praeterea. Creditur autem idem dux in Metensi agro capturus hyberna. Metuendum vero, ne peditatus Vinariensis tam longe abductus a Brisaco locisque Brisaco vicinis paulatim aut diffluat aut13 Gallorum se numeris addat. Eques paulo melius se sustentat lateque se diffundit, caesique jam bis, ter ab iis hostes partim Rosa14 ductante15 partim Nassavio16.
Harcurtius17 ex Queri oppido exitum sibi18 quaesivit praelio, cujus exitum nondum plene scimus. Galli, ut solent, se victores publicant, qui nec credere nos volunt, quae de Salza dedita allata nuper fuerant.
Vidi regis Daniae19 literas ad legatos Batavos20, non alio proposito quam trahendi negotium. Batavis haud dubie creverint animi tam illustri victoria21, utinam simul et curae pro maris rebus in posterum.
Siqua Excellentiae vestrae cum Polonico legato22 intervenerint colloquia, gaudebo de iis doceri, ut, quid mihi quoque agendum sit, norim.
De Turcarum in Hungariam irruptione rumores hic sunt, magis, credo, quod optetur res quam sciatur. Spero D. Hagae23 virtutibus ac meritis honorem apud suos fore.
783
D. Bannerius24 metuo, ne de sui tutela potius quam de impetendis hostibus cogitare cogatur ad veteres hostium in Bohemia vires superventantibus Hatzfeldio25 Piccolominaeoque26.
Literas electoris ad regem27 nondum quivi28 indipisci.
Harcurtium aiunt caesis hostium ter mille pervenisse Carignanum liberatumque sic a gravi famis periculo.
Dolens intelligo Scotorum legatos29 ad Magnae Britanniae regem non admissos jussosque discedere.
Cum Excellentiae vestrae votis mea conjungo pro pace communi ac bona, simulque ipsi omnia precor felicissima.
Excellentiae vestrae omni observantia addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 3 Decembris 1639.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Reddita A.o 1639 Hagae comitis 1/11 Xbris.