eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4448. 1639 december 31. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Tum ex literis, quas ex Anglia accipio, tum ex sermone comitis Licestrii2 Anglorumque aliorum cognosco sperare eos, ut etiam reginae, dominae nostrae

    844

    clementissimae3 bonitas ad sublevandam infelicissimi principis Palatini4 calamitatem allaboret. Quodsi id eo possit fieri modo, ut simul Anglia pro ejus domus restitutione virium conferat aliquid et simul landgravia5 veternum excutiat, egregiam haec nobis spem darent aut ad feliciter trahendum bellum aut ad pacem honeste faciendam. Ego mandata opperiar.

    Manent hic adhuc cum pontifice6 dissidia accumulanturque ad hanc controversiam de proscripto et trucidato domestico legati7, violata antehac immunitas ecclesiae Trinitatis, quam rex Galliae8 suae tutelae esse dicit abductis inde servis quibusdam per legatum Hispanicum9 et memoria cardinalis Valettae10 nullis Romae honoribus celebrata ideo, quod mortuus sit in armis, quae ei pontifex interdixerat. Neque Hispaniae magis cum Roma convenit, ex cujus rei dolore interiit qui ibi agebat nuntius11.

    Hic concursus disputationum cum Sede Romana multos sermones parit de convocandis conciliis nationalibus, imo et de generali, quod secundum decreta antecedentium conciliorum decimo quoque anno haberi deberet; sed nullum pridem habitum est pontifice id detrectante, regibus autem officium in hac re suum negligentibus. Cum senectute durior fit hic pontifex dixitque legato, qui Romae est, Hispanico videre se id agi, ne quis sit in Hispania nuntius neque vero se multum id curare.

    Legatus Polonicus12 e Batavis in Flandriam iter cepit; inde nunc in Angliam ire dicitur.

    Landgravia perscriptam Gallis vult dare pollicitationem suam de armis in imperatorem13 movendis, si Galli, quae promisere, LX florenorum millia praesentia numerent. Sed quia sex hebdomadibus quam dictum erat serius hoc scriptum exhibet, novas moras Galli nectunt, quas princeps Arausionensis14 conatur abscindere. Inter has moras poterit et in Suedia cum landgravia res transigi. Eis, qui res Hassicas hic agunt15, inculcare non desino, qui se in bello a Suedis sejunxerint, eorundem in pace facienda nullam rationem Suedos habituros.

    Cardinalis Riceliaci animus ad bellum prolatandum ferri creditur tradita in Mileraei16, propinqui sui, manus tota administratione pecuniae ad bellum destinatae haud parum lucrosa. Non parum sollicitum eum habet, quo vergant Suediae consilia.

    845

    Ego eos, qui ad me percunctatum veniunt, cum suspensis responsis dimitto.

    Multi novas sibi Bavari17 cum Gallis in arcano amicitias imaginantur ad veteres conjecturas hac addita, quod cum ex Mosellae partibus multo hoste premerentur Galli et alio ex latere eos invadere posset Glenius18, subito trans Rhenum in Sueviam duxit sublato etiam, quem ad Gustaviburgum habebat, ponte.

    Dicitur Longavillanus19 Creutznacum et Bingam munire, machinas habere ad Obervesaliam, militis partem maximam ad Alshemum et loca vicina, dum ex parte alia Nassavius20 iis, qui ad Mosellam sunt, hostibus se opponit. Duces ibi hostium sunt Lamboius21 et Beckius22. Pergunt caesariani inter Argentoratum et Brisacum struere castellum terrenum.

    Rex Galliae episcopo Basileensi23 restitutionem in bona, nobilitati autem Alsaticae salvas res promittit.

    De Salza nihil certi habemus.

    Procedit in Normannos inquisitio. Multiplicantur honores aut honorum nomina cum quaestu regis.

    Deus, excellentissime et illustrissime domine, consilia Sublimitatis tuae prosperet.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, fine ipso, ut hic numeramus, anni 1639.

    Spero Sublimitatem tuam memorem fore precum toties et tam necessario repetitarum de rebus meis nec in praesens tantum, sed et in futurum, ut tranquilliore animo me et legationis rebus et studiis ad ornandum nomen Suedicum pertinentibus impendere possim.

    Discimus jam nunc arcem Taurinorum infeliciter ab Hispanis oppugnatam; interceptos ab Harcurtio24 quosdam hostium commeatus; machinas XLII ab hostibus in Constantiam importatas, Bavaricorum partem esse ad Hohentwilum reprimendis excursibus; mitti hinc vestes et aliquid pecuniae tum Longavillani militibus tum Brisacensi praesidio; rusticae factionis reliquias ex Normannia in Britanniae Armoricae proxima se recipere; Gassionem25 cum IV millibus admissum in urbem Rotomagum; tributa hic imponi secundi ordinis divitibus et opificibus.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 587; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 677.
    2 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extraordinarius Engels gezant te Parijs.
    3 - Christina van Zweden.
    4 - Karl Ludwig van de Palts; zowel hij als zijn broer Ruprecht bevonden zich in gevangenschap; daar er sprake is van Engelse en Zweedse interventie, zal hier de keurvorst Karl Ludwig bedoeld zijn.
    5 - Amalie Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin-regentes van Hessen-Kassel.
    6 - Urbanus VIII.
    7 - Charles de Rouvray, behorende tot het gevolg van de Franse gezant François-Annibal, markies van Coeuvres, hertog van Estrées.
    8 - Lodewijk XIII.
    9 - Manuel de Moura y Corte Real, markies van Castel Rodrigo.
    10 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    11 - Lorenzo Campeggi, nuntius te Madrid.
    12 - Christophe Corvinus Gasziewski.
    13 - Ferdinand III.
    14 - Frederik Hendrik.
    15 - O.a. Winand von Polhelm.
    16 - Charles de La Porte, hertog van La Meilleraye, maarschalk van Frankrijk.
    17 - Over deze Frans-Beierse contacten zie men Max Spindler (ed.), Handbuch der bayerischen Geschichte, München 1969, II, p. 406-407.
    18 - Gottfried Huyn, graaf van Geleen.
    19 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    20 - Wilhelm Otto von Nassau.
    21 - Wilhelm, baron van Lamboy.
    22 - Johann von Beck.
    23 - Jean-Henri d'Ostein (Johannes VI Henricus von Ostheim).
    24 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt-Armagnac.
    25 - Jean Gassion.