372
Illustrissime domine,
Sunt sane, ut judicat Excellentia vestra, satis malo loco res principis Palatini3 nec video, qui resurgere possint, nisi ab Anglia sublevatae. Rex Britanniarum si velit, possit eodem negotio subditorum suorum animos sibi obstringere nec obedientiam tantum eorum, sed et liberalitatem elicere, restituere in meliorem statum afflictam domum sibi consanguineam, bene mereri de Germania et inter praecipuas esse causas pacis christianorum. Scripsi ea de re ad D. Scutamorium4. Excellentiam vero vestram scio non excitandam, ut in id contribuat quicquid suae est5 opis, inter quae numerandae vel maxime seriae ad Deum preces.
Si imperator et Saxo6 suarum utilitatum causa prolatant Germaniae mala, serius aut ocius poenas ad se attrahent7. Caeteri quibus ex pace Pragensi8 minus est lucri, non dubium est, quin pacem velint idque in eo, qui nunc cuditur, conventu9 appariturum arbitror.
Hispani, ut video, Belgas suos pascunt rumorum inaniis. Dum illi non aliter nobis noceant, satis pulchrae res nostrae erunt. Venit in mentem Sophocleum illud:
Τί γάρ με λυπεῖ τοῦϑ᾽, ὅταν λόγῳ ϑανὼν Ἔργοισι σωϑῶ ϰᾳξενέγϰωμαι ϰλέος10.Quid vero jam acturus sit Bannerius11, multum refert. Prudentior est quam ut se in ea loca induat, ubi vel militi vel equis esuriendum sit. Si Vinariensium12 quidam eum sequuntur, vereor, ne id inter nostros et Gallos simultates, si non et inimicitias serat13.
De Batavis duo dolenda sunt: quod bellum terrestre tantis stans14 impendiis male procedat et quod eadem ista impendia in causa sint, cur maris cura deseratur aut certe minus vigeat quam res ipsorum exigunt. Sed quandoquidem plures jam naves illuc missae sunt, ubi damnum acceptum est, nihil vetat15 meliora sperari. Verissimum est Gallos ardente quodam limitem suum proferendi studio saepe abripi ad ea, quae in commune minus expediant. Sed quid agamus? Constituendae cuique suae res ita, ut quam minimum a Gallis pendeant; quod a Gallis haberi potest, deputandum lucro.
373
Certe ad Atrebatum urbem nunc bene rem gerunt. Ita prospectum est castris, ut defendi possint contra16 exercitum hostilem, qui satis magnus est ad Arlosium. Commeatus, qui ad castra Dorlano perferebantur, solebant interdum carpi ab hostibus. Nunc cum magno praesidio regis et cardinalis cura ab Ambiano tanta vis commeatus in castra pervenit, ut ad sesquimestre tempus suffectura credatur obsidentibus. Frater regius17 eo it imperii nomen habiturus, vim puto penes Castilionaeum, ut istarum rerum peritiorem, fore, honori interim Millerei18 hoc commento consuli.
Sed de rebus ad urbem Taurinorum non immerito solliciti sumus; vera rerum notitia vix ad nos pervenit. Existimant nonnulli Harcurtium19 adeo increscente hoste suis supplementis non adventantibus, sive per negligentiam talia curantium in Gallia sive ex invidia adversus ipsum, castris nondum permunitis recessisse in loca ea, quae sub20 arcis praesidio tutiora sunt.
De Catalania nihil habeo aliud, nisi quod seditiones manere dicuntur. Non tamen audio foveri a Gallis milite, commeatu, pecunia, sine quibus brevi deflagraturum videtur illud incendium. Inter regem Galliae et pontificem composita sunt quae erant controversa idque opera cardinalium Antonii21 et Biquii22, ita ut Estraeo23 rursus ad pontificem, Scottio24 autem ad regem futurus sit aditus. Mazarinus quin purpuram jam sit adepturus rege jam pridem id urgente, nunc autem concessuro id pontifice, non dubitat. Restat, ut jam Galli flabella admoveant ad incendenda illa dissidia, quae inter pontificem sunt et Hispanum.
Carri qui commeatum in castra ad Atrebatum urbem pertulere, fuerunt quater mille sub praesidio militum ter mille25. Cum ducis Caroli26 copiae se Hispanis conjunxerint, etiam Halerius27 it cum octo ferme millibus ad augendos obsessores, tum vero castella ex humo fiunt inter Dorlanum et castra, ut viae tutae sint Gallis et nunc et ubi urbs erit capta; pecuniae in castra missae ad mille ducenta millia francorum in stipendium et opem. Supplementa ad Harcurtium mittuntur ex Burgundia, Provincia et Languedocia. Sed et ex Neapoli quatuor millia militum ad Finale venere.
Sunt et in Gallia seditiones quaedam, maxime Molini. Eruptio ex oppido Atrebatum eodem tempore quo advenit commeatus feliciter repressus est.
Deus et haec et alia omnia vertat in bonum publicum, Excellentiamque vestram omnibus modis beet.
Excellentiae vestrae perpetua observantia obligatissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 7 Iulii 1640.
Adres: Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Red. 4/14 Iulii 1640. m.p.