eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5426. 1641 oktober 19. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Rex Corbiae est. Venit huc dux Bulionius et uxor eius,2 Gratiarum quarta. Video multos existimare in eo esse regem, ut Sedanum ab ipso accipiat sub larga repensatione. Id si fit, magnum Gallia ab ea parte habebit propugnaculum. De Aira retinenda spes decrescunt. Ab hoste acriter urbs verberatur machinis. Putatur tamen defendi posse ad dominicum Natalem.

    In comitatu Burgundiae pergit Granseius3 capere oppidula et castella inter Dolam et Graiam. Iam vero ire dicitur contra ducem Carolum,4 qui duo ferme secum habens millia

    580

    - multi enim dilapsi sunt - vastat agrum Metensem, interdum et speciem praefert iuncturi se Gilloni Hasio,5 qui Erlachium6 cis Rhenum repulit. Quapropter pecuniae hinc mittuntur Brisacum ad fortunam illis in partibus restituendam. Contra Gilloni Hasio venere supplementa ab Hatzfeldio7 mille equites, peditatus aliquid.

    Comes Guichius,8 Galliae marescallus, videtur adoriri velle Arlosam et Clusam in Belgico fine. Sed Lamboius9 se ei oppositurus videtur, qui nunc se ad Bethunam tenet relicto ad Airam Beckio.10 Pars etiam equitatus Hispanici e Lutzenburgico Galliae terras incursat.

    Marchionis Breszaei11 e Portugallia reditus hic exspectatur. Pater eius, marescallus,12 quominus in Catalaniam eat, beneficio arthritidis utitur. A Perpiniano Hyberni quidam milites ad Gallos transiisse dicuntur, Motta autem Odincurtius13 cepisse Tamaricum in limine Arragoniae multaque in illis locis proelia fieri alternante successu.

    Harcurtius14 et Hispani in hiberna reduxere militem, ille Ravelium, hi Elnam frustra tentarunt. Papa oppidum Castri obsidet; an episcopum Lamegam15 e Portugallia missum ut legatum recipiat, haeret dubius. Laborat, ut inter Gallum et Hispanum pax vel induciae fiant. Cum Luca rem composuit.

    Videntur non bene quiescere circa Bernam rustici. Rhetis, qui in Mediolanensi sunt ducatu, male solvuntur stipendia; ideo multi diffluunt.

    Deus [etc.]

     

    Lutetiae, IX/XIX Octobris MDCXLI.

     

    Mitto quae Ratisbonae acta sunt in causa Palatina et Peblitzii prudentem super ea re epistolam.16 Dux Longovillanus urgetur, ut in Germaniam eat; ipse tergiversatur dicitque medicos, si eo eat, mortem sibi praedicere.

    Rex Angliae fedus vult cum Batavis.17 Id quale sit, non intelligo. Aegre ferunt Galli, quod in Scotia militem sibi scribere de more non conceditur.

    Bassea a Gallis bene munita est.

    Parmensis Castri et Rarchani18 oppida grandibus praesidiis implevit.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Bulionii reconciliatio. Lotharingici consilia Hispanica. Papa Gallos et Hispanos conciliare tentat.

    Notes



    1 - Copie Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 49; copie Leipzig, UB, ms. 2633, f. 107. Gedrukt Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 162.
    2 - Frédéric Maurice de La Tour d'Auvergne, hertog van Bouillon, en Eleonora van den Bergh kwamen op 18 oktober te Parijs aan.
    3 - Jacques Rouxel de Médavy, graaf van Grancey (no. 5323 n. 11).
    4 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    5 - Gilles de Haes, Vlaming in keizerlijke dienst (no. 5041 n. 20).
    6 - Johann Ludwig von Erlach, goeverneur van Breisach (no. 4994 n. 15).
    7 - De keizerlijke veldmaarschalk Melchior von Hatzfeldt und Gleichen (no. 5025 n. 11).
    8 - Antoine III de Gramont, graaf van Guiche, sinds 21 september 1641 maarschalk van Frankrijk (no. 4996 n. 16). Arleux en Lécluse liggen ten oosten van Atrecht.
    9 - Wilhelm, baron van Lamboy (no. 5005 n. 12).
    10 - Johann von Beck (no. 5140 n. 19).
    11 - Jean Armand de Maillé, markies van Brezé (no. 5103 n. 9).
    12 - Urbain de Maillé, markies van Brezé, maarschalk van Frankrijk (no. 5142 n. 16); hij was van oktober 1641 tot mei 1642 Frans onderkoning van Catalonië.
    13 - Philippe, graaf van La Mothe-Houdancourt; zie no. 5424 n. 11.
    14 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt, Frans opperbevelhebber in Noord-Italië (no. 5054 n. 3), belegerde Revello.
    15 - Miguel de Portugal, bisschop van Lamego (no. 5028 n. 6).
    16 - Georg Johann Peblitz (no. 5033 n. 5); een copie van een brief van hem dd. 13/24 [september 1641] bevindt zich in Grotius' nagelaten papieren, hs. Stockholm, RA, Gallica 10, Handl. tillh. Hugo Grotii beskickning 1639-1641.
    17 - Dit verdrag kwam niet tot stand; zie no. 5023 n. 9.
    18 - Bedoeld is Ronciglione.