Illustrissime et excellentissime domine legate, domine et patrone observandissime,
Quam saepissime hic Dani spargunt2 marescallorum belli ducum mortes et exercituum nostrorum strages, cum tamen certo adhuc constet dominum marescallum Hornium3 occupasse Helsingburgum et praecipuas circumquaque urbes castellaque aut vi expugnasse aut deditione cepisse aut obsidere. Daniae rex Hafniae defensionem Zelan-
292
diae parat,4 filius Malmogium defensum iverat,5 quod fortiter a nostratibus oppugnari fertur. Torstensonius6 vivit valetque et nuperrime ex Fiunia erumpentes et in Juthiam transgredi tentantes ita repulit, ut quadringenti caesi aut submersi sint.7 In illa velitatione nonnulli Suedorum milites caesi, qui mox a Danis in magni nominis duces conversi sunt, ut non dubitaverint etiam marescallum ipsum mortuum affirmare, quem constat Haderslebiae adhuc castra habere, castellum ibidem munire, Rhensburgum cogitare et unam legionem post aliam in superiorem Germaniam ablegare.De literis mittendis nulla adhuc securitas8 antequam mare septentrionale a Gerianis navibus, quae serio parantur, purgatum sit et hinc Gotheburgum tuto eatur.9 Quae ex Juthia Gotheburgum cogitabat navicula cum literarum fasciculis in Danorum manus pervenit.
Missus est a domino Gerio10 ad Torstensonium nuntius qui exquireret quo pacto optime disponeretur illa quae hic paratur classis. Gallos Batavosque malle Austriacorum vim frangi quam potentiam Suedorum augeri, magis magisque patefit. Inde dominus de Tuillerie in Suediam nunc abitum parat11 et Foederati Proceres de mittendis legatis et componendis rebus serio cogitant.12 Interea magnam etiam munitissimamque classem instruunt, quae legatos mercesque Oresundam usque feret, ut armati pro pace loquantur et res eo deducant, ut maneat pristinum rosenobilis vectigal, pro quolibet malo Sundam permeante.13 In eo facile cum Battavis congruunt Hanseaticae urbes.14
Est et hic editum Germanorum pro pace votum a Veidenhemio non ineleganter
293
scriptum;15 forte idem iam aut Lutetiae recusum aut eo ab Elzeviriis transmissum.16 Loccenii Antiquitates Sueo-Gothicas17 non credo adhuc typis mandatas; si quid de iis aliquando audivero, Excellentiae vestrae ocius significabo. Eiusdem argumenti volumina et alii parant, utpote Georgius Lilia, nobilis Suedus et parlamenti Dorpatensis vicepraeses,18 qui etiam ostendit quatenus Sueo-Gothica lingua cum orientalibus congruat, quod etiam fecit magister Sveno Jonae Westrogothus, linguarum orientalium in academia Upsaliensi professor.19 Messenius iunior20 quoque multa ex antiquitate Sueo-Gothica a patre21 eruta protrudere conatur. Illius pater tempore Sigismundi regis Upsaliae iura et humaniores literas profitebatur et catholicis plus satis addictus fuit atque propter crimina nonnulla carceri perpetuo in ultima septentrione addictus ante annos aliquot obiit. Pastor ecclesiae Jenicopensis Basius22 historiam Sueo-Gothicam ecclesiasticam nisi fallor conscripsit.Ex hisce quaedam nondum parata aut typis commissa, quaedam adhuc sub praelo sunt. Optarem haec et alia ex cancellaria patria in manibus Excellentiae vestrae esse, ut a celso ingenio et eruditissima prudentia illustrissimae Excellentiae vestrae patria nostra illustraretur.23
294
Quod illustrissima Excellentia vestra sibi placere facit literas meas,24 sola ingenuitate et obsequio se commendantes, et adhuc admittere dignatur, pro summo Excellentiae vestrae in meam tenuitatem favore interpretabor, quem obsequiis, fide et servitiis semper demereri conabor.
Voldemarus comes, quem populi rumor mortuum voluit, a Muscoviae duce sponsaque honorifice exceptus est et eodem die quo Muscoviam intrabat,25 de irruptione Suedorum in Holsatiam cognoscebat.26 Caesaris auxilia aut nulla aut infirma fore existimo, cum et Hungaria a numeroso exercitu infestetur et in Misniam Koningsmarckius, in Silesiam Duglassius27 eat. Tum etiam suspecta Turcarum imperatoris arma28 et protestantium in Hungaria fides.29 Inter hos Europae motus novos sunt adhuc qui pacem sperant et indefessis votis se impetraturos existimant.
Quod det Deus omnis boni pacisque auctor et illustrissimam Excellentiam vestram cum suis perpetuo salvam felicemque servet, illustrissime et excellentissime domine legate,
illustrissimae Excellentiae vestrae obsequiosus servitor,
H. Appelboom.
Amstelodami, 4 Aprilis 1644.
Adres: Sacrae regiae Maiestatis Suediae apud christianissimum Galliarum regem legato ordinario, illustrissimo domino/domino Hugoni Grotio, domino meo observandissimo.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 14 Martii [sic].
En in dorso: 4 Aprilis Appelboom 1644.