eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    5262. 1641 juli 6. Aan L. Camerarius.1

    Illustris domine,

    Non mediocriter me commovet exercitus eius, qui sub Bannerio fuit, postulatio ut ducem habeant Germanicum.2 Id enim minus convenit rebus Suedicis et argumento est plures ibi Germanos esse Suedis, quod periculosum notant rerum prudentes. Hornii3 libertatem ardenter opto. Sed ea de re nihil fiet, priusquam fedus in Suedia ultimam acceperit manum, quod aut factum aut iamiam futurum arbitror. De Wolfenbuttelio4 audimus et nos res ibi bene procedere, sed exspectari maiora fluminis incrementa.

    Videbatur hic annus magna nobis parturire, sed certe multa incidunt e transverso: fluxa Catalanorum et Lotharingi fides, in Portugallia discordiae, Sedanensis motus et magni Gallorum Batavorumque exercitus occupati circa oppidorum ignobilia, vires autem hostium maiores quam credebantur. Lotharingus habere VII millia dicitur et creditur hostibus quam Gallis magis favere. Qui Sedani sunt principes, plus decem millia militum apud se habent et Lamboium, Gillonem Hasium, Gonzagam5 propinquum auxilium. Itaque rex, quo cuncta curentur rectius, in istas partes se transfert.

    Portugallia celeri ope indiget. Quae autem mari adventant auxilia, multis incertis subiecta sunt. An verum sit Azores dedisse se novo regi, id vero Batavos maxime scire oportet. Tum vero multum refert, quid facturi sint in Asiatica India praefecti.

    Audio intercessisse Angliae parlamentum, ne rex in Scotiam iret, imo ne Londinio discederet. Episcopos aut deiici aut excludi a parlamento non facile feret nobilitas. Quin accidantur eis reditus per magnas in publicum contributiones et quin a quotidianis apud regem consiliis amoveantur, nemo quantum video obstabit. Regina mater6 Bruxellas ire creditur et flammas adiectura Sedanensi incendio. Qui pro pontifice apud Angliae reginam egit,7 agentis, non nuntii habuit titulum.

    Franciae cancellarius8 his diebus curiam parlamenti, quae hic est, adiit, ut dentur qui ex captivis inquirant de consiliis Sedanensium ac deinde atrox decretum fiat in eam sectam sequentes. Duorum iam nobilium bona confiscata, domus autem solo aequatae sunt, quod se cum turmis suis ad principes illos, qui Sedani sunt, transtulissent.

    383

    Optandum est, ut, dum D. Rous9 in itinere est, decretum aliquod generosum in Anglia pro rebus Palatinis fiat. Id aut ad pactionem impellet nutantes animos aut efficiet, ut facilius deinde rex Angliae se nobis adiungat. Valde autem miror legatos Batavos10 ea electori concedere noluisse, quae olim administratori Palatinatus11 concessere. Literae quidem istae regis Angliae et reginae ad iuvenem principem Arausionensem12 valida sunt argumenta rem serio agi. Attamen donec nova nupta13 mare transierit, fluctuabunt hominum iudicia.

    Metus est, ne longius manet seditionis rusticae, quae circa Bernam exarsit, exemplum.14 Bernates severitate suppliciorum opprimendam censent pestem nascentem; vicini lenius agendum putant, praesertim cum eorum questus de balivorum avaritia non omnino iniusti videantur.

    Credere volunt Galli non satis amico animo discessisse a Monachio imperatorem, quod nec fedus arctius contra Galliam nec pecunias nec militi quas voluit sedes impetraverit. Ego id incertum relinquo. It pro imperatore in Hispaniam Grana.15 Baro Felsius16 eius res apud Helvetios strenue promovet et Hispanicas Scavodia.17

    Principi Thomae dedit Hispanus XXX millia ducatorum, bis mille milites, ut proprium habeat exercitum. Exspectat autem et ab imperatore et a Neapoli militem, unde et in Hispaniam ivere III millia, Mediolanum vero pedites mille, equites DC. Harcurtius18 vero, ubi tria acceperit militum millia, quae e Gallia exspectat, habebit extra praesidia decem millia.

    Gullerum19 Rhaetum, qui pro Gallia militem scripserat, archiducissa Tirolensis20 suum subditum vocat ob ius, quod sibi arrogat in Engadinam et decem Recturas. Galli Rhaetos pergunt contemnere et dissidiis internis puniendos relinquere.

    Iam nunc audimus Gallos, qui in Ruscinonensi erant tractu, deserta Elnae obsidione se transtulisse ad iuvandos populares suos in Catalania non parum periclitantes. Genuam advenere ex Hispania cistae regalium nummorum ducentae.

    Dux Longovillanus adhuc subsistit Columariae. Ducis Bulionii miles a Torciaco depulsus est. Multum ibi pugnatur. Castilionaeo21 rex adiiciet decem millia. Dux Carolus22 satis impudenter negat se stare posse federi cum Gallia facto. Est Sirici cum Cantecroia.23 Multa risu, multa ploratu digna eveniunt nostro saeculo.

    384

    Deus cuncta in bonum locum reponat illustrique Dom. vestrae semper faveat.

    Illust. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
    H. Grotius.

    Lutetiae, VI Iulii MDCXLI.

     

    Castilionaeus brevi habebit XX millia. Lamboius ad tres leucas retro cessit. Sed dicunt principes, qui Sedani sunt, brevi se habituros XXX millia et irrupturos in Campaniam. Scripto edito24 lactant populum spe procurandae pacis universalis. Cardinalis Hispanus ad Montem Casseli est. Leganesius25 decem millia Tortosam adduxit in auxilium Tarragonae.

    Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Red. Leidae, 3/13 Iulii a.o 1641.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB, E 388a, 288. Gedrukt Epist., p. 681 no. 1504.
    2 - Johan Gustavsson Banér (†20 mei 1641) werd echter opgevolgd door Lennart Torstensson (no. 5176 n. 4).
    3 - Gustav Karlsson Horn (no. 5264 n. 1).
    4 - Zie no. 5249 n. 2.
    5 - Wilhelm, baron van Lamboy (no. 5005 n. 12), Gilles de Haes (no. 5041 n. 20) en vermoedelijk Annibale Gonzaga (no. 5217 n. 26).
    6 - Maria de' Medici reisde in september 1641 via de Republiek naar Keulen.
    7 - Carlo Rossetti (†1681), aartsbisschop van Capua, Alba en Frescati, sinds 1639 pauselijk agent bij Henriette Marie; op 8 juli 1641 verliet hij Engeland. Vgl. Pastor, Gesch. Päpste XIII2(1929), p. 823v.
    8 - Pierre Séguier (no. 5073 n. 17).
    9 - Sir Thomas Roe (no. 5143 n. 7) kwam in juli 1641 te Regensburg aan. Zie over de verklaring van het Engelse parlement ten gunste van Karl Ludwig van de Palts, CSP Ven. 1640-1642, p. 182.
    10 - Johan Wolfert van Brederode, François van Aerssen, heer van Sommelsdijk, en Johannes Polyander van Kerckhoven, heer van Heenvliet (no. 4997 n. 3). Zie over de incidenten met Karl Ludwig van de Palts ook no. 5221 en n. 5.
    11 - Bedoeld zal zijn Johann II van Zweibrücken-Veldenz (no. 5246 n. 15).
    12 - Deze brieven aan Willem II zijn niet teruggevonden; wellicht wordt hier echter gedoeld op de brieven van de Engelse koning en koningin aan Frederik Hendrik dd. 24 mei/3 juni 1641; Groen van Prinsterer (ed.), Arch. 2e serie III, p. 471.
    13 - Mary Stuart, de ‘Princess Royal’.
    14 - Grotius ontleende dit bericht vermoedelijk aan de brief van C. Marin dd. 20 juni, no. 5239.
    15 - Francisco del Carretto, markies van Savona y Grana (†1651); vgl. H.F. Schwarz-J.I. Coddington, Imperial privy council, p. 213v.
    16 - Anselm von Fels (no. 5227 n. 12).
    17 - Bedoeld is Diego de Saavedra y Fajardo (no. 5239 n. 6).
    18 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt, opperbevelhebber van het Franse leger in Noord-Italië (no. 5054 n. 3).
    19 - Johann Peter Guler von Weinegg (no. 5035 n. 8).
    20 - Aartshertogin Claudia.
    21 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon (no. 5119 n. 3).
    22 - Karel IV, hertog van Lotharingen. Zie voor zijn verdrag met Lodewijk XIII no. 5083 n. 22.
    23 - Béatrice de Cusance, prinses van Cantecroix (no. 5041 n. 7), bevond zich te Sierck.
    24 - Manifeste pour la justice des armes des princes de la paix [dd. 2 juli 1641]; vgl. ook Knuttel, Cat. v. pamfl. no. 4719.
    25 - Diego Mexía Felípez de Guzmán, markies van Leganés, Spaans goeverneur van Milaan (no. 4996 n. 15).
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]