Frater optime,
Amstelodami ut me fuisse scias,2 accipies hodie per Vergoesium3 ultimos tres terniones elenchum locorum sacrae Scripturae et indicem continentes,4 ita ut nihil iam restet praeter errata, quae hoc die Amstelodamo se missurum spopondit Blavius. Exemplaria tua iussi ad te Rothomago mitti, quod hac septimana facturum se dixit typographus. Ea ubi missa fuerint, nisi tu intercedis, possent Annotata tua hic venum exponi. Sed hac de re nuper ad te scripsit5 Vergoesius, quare responsum tuum expectabimus. Moram Blaviorum omnino excusare nescio, nisi quod parvis interim operibus excudendis6 tempus et operarum labores impendisse ex parte sciam, ex parte suspicer. Ipsi de operarum ignavia et transfugiis non vana conqueruntur. Bicolumnia7 inde provenere, quod quaedam ea forma iam ante impresserant et quod ea maxime facit ad adornandam editionem in octavo iisdem typis, quam et ipsam - de Appendice loquor - absolutam habeo.
Cocceii librum8 magna ex parte perlegi. Video eum cum aliis tuis adversariis subinde pugnare et saepiuscule diversum ab iis sentire, quod ipsum ad refutationem sternit gradum. In expositione loci Geneseos, qui Iacobi prophetiam continet,9 videtur mihi nimium largiri iu-
416
daeis et, ut vere dicam, nugari. Tu siquid illi particulariter vis reponere, posset illud subtexi Appendici in octavo proditurae, etiam editioni in folio iisdem characteribus posset subnecti posteriorem paginam recudendo, quod facile factu dicit Blavius.Editio de Iure belli et pacis10 iam ita urgebitur, ut intra duos tresve menses finem eius promittat Blavius. Ego me illi nihil tuorum concrediturum dixi, antequam et ista editio et Notae in Lucanum11 sint absolutae. Epistola ad Philemonem12 placet Utenbogardo13 eamque aut seorsim excudi aut etiam libris de Iure belli subiungi posse putat. Vidit eam et Vossius14 et probat, sed ille vix putat epistolam istam eius operis partem facere posse. Ego eam describendam ipsi reliqui; neque enim typographi tuo apographo bene possent uti. Ipse Vossius ad te mittet sua de origine Idol[ol]atriae15 cum eo titulo, qui tibi debetur, de quo eum serio monui, si responsum habere desiderat.
De Annotatis ad Vetus Testamentum16 nihil quod dicam habeo, nisi hoc unum, manere hic etiamnum Manassem,17 qui correctioni Hebraeorum vacare posset. Sed sane liber ille paucos est reperturus emtores, nisi Hebraeorum et Graecorum fiat versio, qu(ae) cui committi possit non video; nam et Manasses, utpote iudaeus, suspectus est et rari hic sunt qui Hebraice, ut decet, calleant. Graecorum quidem versio a Brenio18 fieri posset et ad te corrigenda mitti, sed ea res non parum temporis desiderat et sine tuo apographo expediri nequit. Vellet Blavius et Graeca in Annotatis ad N.T. verti, ut secundam editionem eo pacto reddat commendatiorem, qua de re quid sentias fac sciam.
Poemata tua quod attinet, dicit Blavius divendita ea, quae impressit olim Sacra,19 sibi quam maxime ex usu videri fieri novam editionem omnium poematum tuorum in duodecimo,20 ut nuper sua edidit Heinsius,21 quare rogat, indices, quaenam ex veteri editione denuo imprimi et tuis novis adiungi velis. Sin minus id consilium placet, libenter vel sola nova impri-
417
met, caeterum priora vix amplius extare atque ideo recudenda asserit. Est enim nullius momenti et mendis scatet atque ideo legi non meretur Vogeliana editio.22 Cogita quaeso, an priora poemata relegere et corrigere an aliqua quae minus improbes seligere velis. Alioqui certo scias, ubi nova poemata a Blavio edentur, alium quempiam eadem forma et priora editurum.Anthologiam23 an hic an Parisiis imprimi velis, cogita. Blavius sane operam offert. Sed an satis correcta futura sit editio et iis quos tu requiris characteribus, dubitare me facit hominis ingenium, qui impensarum parcus est suumque potius quaestum quam gloriam auctoris quaerit.
De Historia24 quid et quando volueris, statues. Hoofdius25 sane sua ab initio motuum ad mortem Wilhelmi principis iam iussit imprimi stilo Belgico valde duro. Inter alia et hoc occurrit: ‘dat vrouwe Maria van Bur(go)ndiën nyet mans genoech en was om de saecken van 't land te redderen.’
Pro litteris VI Iulii ad me datis26 et arresto parlamenti transmisso gratias habeo. De Overbequii negotio27 meminero et, si fieri potest, viam concordiae tentabo.
Illud interea pene oblitus eram me valde desiderare ex te intelligere, quales tuae sint in Corpus Iustinianaeum notae philologicae,28 quarum proxime meministi. Nam iudicare - quando et molem et institutum tuum ignoro - non possum, an eas seorsim edi expediat. Nemo iam in his partibus Corpus edit, sed Blavius non alienus est ab adornanda nova editione in folio cum notis Gothofredi29 et tuis aliorumque, si qui quid in ea re praestiterint.30
Nemo me de editione libri a Blonckia compositi31 compellavit nisi tu per litteras. Ego, qui librum non vidi, de ea re consilium dare non valeo.
418
Filium maiorem32 e clade Castelionaea salvum evasisse gaudeo. Impedimentorum iactura etsi damno constat, resarciri tamen potest. De minore,33 qui et ipse pugnae haud levi interfuit, nihil habemus novi. Medius34 se iam parat ad absolvendas Institutiones tuas iuris Batavici, ut diligentiam tibi suam probet et cupita35 aliquando potiatur.
Pro novis ad me perscriptis gratias habeo. Hic nihil fere habemus, nisi quod ad Geneppam calide pugnatur. Cecidit his diebus tribunus Hugenius.36 Interea aut hoc vertente mense aut paulo post castellum in potestate principis fore speramus. Illud dolet, quod Amstelodami inter Bickerum et Oetgesium37 dissidia et exinde factiones invalescere intelligo, quod nisi sopiatur magnum reipublicae praeiudicium allaturum est.
Iam manum tollam de tabula teque divinae protectioni cum uxore et liberis per preces commendare non desinam. Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XXII Iulii 1641.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 31 Iulii. En: 30 quaterniones in Flor. sparsione.