Mi frater,
In indice2 tam multa contra meum sensum sunt posita, ut plane eum velim recudi3 aut ab omnibus exemplaribus auferri, ut opus non inutile tantum, sed et damnosum. Misi quae corrigenda sunt ad Vergoesium4 primum, deinde ad te. Misi et errata erratorum,5 quae ita multa sunt, ut recudi ea vel meis impensis omnino velim. Vide, quid sit operis minus idoneis uti. Ego, nisi meliores correctores nanciscatur, nihil ei6 posthac mei commiserim.
De feudo scripseram7 matrem mihi videri praeferendam filio,8 nisi mater per aliam lineam in propiori sit gradu ad ultimum possessorem.9
De Smalcio10 credo.
Cardinalis multa quidem dicit et dici iubet, quae ad pacem conducunt. Sed protestantes ista omnia vulgant, quasi in omnibus victoria ipsis concederetur, quod multum abest, eoque
468
vereor, ne sibi noceant. Cadunius11 strennue pergit ad pacem conniti et edit quaedam non inutilia.Si quis Vossiorum12 posset facere versionem Graecorum in Annotatis, valde id mihi placeret. Bremius13 plane ei labori par non est et labor mihi iniungeretur tam multa emendandi, ut non minus id grave sit futurum quam vertere.
Aira imbellem turbam eiecit; famem enim non frustra timet, si manet obsidio. Exercitus tum Hispanicus tum Gallicus sunt XX millium. Suis rex utetur aut ad oppugnanda castra aut ad tentandam obsidionem aliam. Et iam Bressaeus14 cum modico apud Peronam minatur ingressum in Belgicam. Cum alio agmine Granzaeus15 Barri obsidionem moliri videtur, ubi praesidii aliquid reliquit dux Carolus16 reliquum militem tenens inter Montem et Valentinianas. Guisius in castris est Hispanicis ut marescallus militiae caesaris. Paret ei Lamboius.17 Est ibidem Elbovius.18 De Conisio et Taragona exspectamus nuntios.
Vale quam optime, cum matre, uxore, liberis et amicis.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 24 Augusti 1641.
Si forte non recte curata fuissent errata erratorum, mitto eadem ad marginem erratorum a me annotata. Haec autem exacte corrigi eo magis refert, quod ad hanc formam corrigendae erunt editiones secuturae. Miror me nihil intelligere neque de Blanchiae scriptis19 neque de meis ad Epistolam Pauli ad Philemonem.20 Rogo epistolas meas relegas.
Vellem ad promovendam pacem inter christianos edi formam professionis synodi Tridentinae, confessionem Augustanam ex editione ultima, Consultationem Cassandri emendatam ad optima exemplaria, ad quam adderem mea Annotata non nimis magna, sex ferme quaternionum in octavo. Possent addi nostra Institutio baptizatorum, trimetri de Eucharistia, Disquisitio de Pelagii dogmatibus.21 Haec omnia multum lucis adferre possent pacem cum veritate
469
amantibus. Sed cum video, quam inquinate ista mea edantur, quam paucos habeam, quibus possum fidere, nihil aliud constituere possum quam Deum orandum, ut mihi bona et consilia et auxilia subministret.Petrus Pelsius,22 qui apud me vixit, in Batavos [abiit] cancellarii Suediae, ut mihi pater eius scribit,23 iussu. Velim scire, ubi victurus et quibuscum et quid acturus.