Illustris domine,
Super libertate marescalli Hornii2 exspecto responsum, quod D. Mokelius3 ab aula Bavarica accipiet, ad quam is meas literas4 regis voluntatem significantes miserat. De libello adversus Palatinam domum edito5 hoc tempore mirarer, nisi scirem internas Britanniae discordias efficere, ne magna sit regis istius auctoritas et Danum habere alia negotia, quae prae Palatino negotio praevertat. Obliterationis Ratisbonensis6 exemplum hic legitur, sed an archetypo congruat, nescio. Pacis certe inde spes exigua. Tum vero despectus iste et Lunaeburgicae et Hassicae domus ostendit multum adhuc Austriacis esse in viribus suis sociorumque fiduciae, quanquam commotis Hispaniae rebus.
Post malam Gallorum pugnam ad Tarragonam7 visa est nutare fides Barcinonensium. Itaque Mota Hodincurtius,8 qui Gallicis ibi copiis imperat et a principe Condaeo ex comitatu Ruscinonensi aliquid accepit supplementi, misit eo de suis, qui civitatem bona spe impleat, donec eo veniat cum proregis Gallici auctoritate marescallus Bressaeus,9 qui se ei itineri parat.
538
Sed et classis, quae Massiliam redierat, rursum itineri paratur crediturque marchio Bressaeus10 per fretum Gaditanum venturus, ut ei se adiungat suis cum navibus. Quod si fit, nudatur Portugallia, praeterea timendae erunt procellae, quae hac anni tempestate exoriri solent. De Taragona Gallis dedita vanus11 est rumor. Portugalliae rebus nemo est, qui non timeat, ideo quod coniurationis detectae labes tam multas domos infecit et indicio est aut plurimis taedium obortum rerum novatarum aut mercedes et spes e Castella animos perrumpere.Dux Carolus12 adhuc laborat, ut privato sibi vivere liceat cum duabus ad sui custodiam centuriis; et forte id obtinebit, si Lamottam regi restituat.
XII mensis huius Conisa in Pedemontana regione Harcurtio13 dedita est metu oppugnationis, suffosso et multum verberato oppidi vallo. 15 Ionvillae urbs et arx in comitatu Burgundiae dedita est Granseio,14 qui ibi nunc arma regia gubernat Halerio15 Nanciacum custodiente. XVIII Bapalma spe citius in Gallorum venit potestatem. Qui praefectus Bapalmae fuerat16 et praesidiarii, quousque pacti fuerant, deducti a Gallis, deinde ubi paulum processissent, ab Atrebatum urbis praefecto Sampreulio17 oppressi captique sunt volente, ut creditur, ipso Bapalmae praefecto, Lauretta nomine, quia ad Hispanum redire metuit, aegre excusaturus tam festinam deditionem, praesertim cum fama sit emptam eam quinquagies mille pistoriensibus. Eodem die XVIII Hispani a Bassea, quam obsederant, discessere ob superventum Millereii18 validum ducentis exercitum. Ex eo Lamboianus19 miles partim se addidit Airam obsidentibus, partim Insularum urbem et ei circumiecta tuentibus. Principi Arausionensi, quando conatus in Saxum Gandavense non provenerunt, satis restat adhuc temporis, ut aliud aliquid tentet. Torstensonii20 tardior adventus periculum adfert Dorstenae. Wolfenbuttelium multis machinis verberari audio. Nescio tamen an hoc incommodum et simul increscentes aquae tantae sint, ut brevi exspectare deditionem possimus. Hostis in propinquo ibi est. Hohentwila rursus obsidionem timet. Badae inter Helvetios multum discordatur.
Rex Britanniae prudenter facit, quod Scotis concedit omnia, sed illa nimia lenitas non potest non multis esse suspecta doloris alto corde pressi.21 IV peditum, II equitum millia, quae in armis retinere volunt Scoti, obtentui habere possunt causam Palatinam, revera, ut arbitror, ipsorum tutelae inservient.
De Ruperto principe22 doleo evanidum esse quod conceperam gaudium. Et Suedi et Galli, quantum ego iudicare possum, inducias si habere possint, non recusent. Et quae cum Brandenburgico acta sunt,23 videntur eo viam struere. Rex Daniae, ut puto, timeri vult ab utraque parte, ut quae ad suum sunt commodum obtineat, praesertim de comitatu Pinnebergensi, quem si retinere potest, malo in loco erunt res Hamburgensium.
Reginam Galliae matrem24 puto ire Coloniam. Constantinopoli in magno honore et gratia
539
est legatus Persa.25 Caesaris nuntio26 nihil responsi datum. Mittetur aliquis inde Viennam,27 qui efficiat ut iusta legatio ac plena dignitatis a Vienna Constantinopolim veniat. Interim Moscovitae a Tartaris, Turcarum sociis, male habiti dicuntur, capti multi.Deum rogo ill. Dom. vestrae perpetuo sit propitius favensque.
Illust. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
H. Grotius.
Lutetiae, XXVIII Septembris anni MDCXLI.
Mitto decretum parlamenti contra bullam papae,28 qua is ecclesiasticis Galliae interdixerat, ne quid ad bellum conferrent. Bellum exarsit inter papam et Parmensem,29 ideo quod Parmensis in ducatu de Castro, quod feudum est ecclesiae, munimenta fecit et introduxit eo militem sine papae consensu. Opem Parmensi fert Ethruscus. Suam papae offert Hispanus. Harcurtius ivit, ut liberet Monticalvum ab obsidione Thomae principis. Classis Hispanica, quae ad oram Catalaniae fuit, est ad Maioricam. Exercitus Hispanicus ad Tarragonam, Gallicus ad Valles relicto Constantinae30 praesidio. Per morbum Millerei comes Guichius31 factus Franciae marescallus imperat exercitui regis, qui est ad XXXV millia. Duo millia in praesidio sunt Basseae.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario.
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Leidae, 5 Octob. 1641.