Frater optime,
Pergratae mihi fuerunt tuae de concordia ecclesiae cogitationes, quas in Annotatis ad Cassandri Consultationem2 aperuisti, et singula quidem diligentius examinabo, ubi Cassandri Con-
557
sultationem, quam ego non habeo, nactus fuero. Item Utenbogardi3 - cui tuas dedi litteras - aliorumque piorum sententias exquiram. Caeterum ut quod mihi obiter tua perlustranti occurrit libere dicam, videris aliquanto plus largiri pontificiis et minus aequus esse censuris protestantium, quam ut tua apud diversas protestantium sectas placitura sint.4 Certe ecclesiasticum regimen, quale tu describis, non agnoscent neque pontificii aequalitatem ministrorum, quam maxima fere protestantium pars fovet, ferre poterunt. Interea tu utrinque vapulabis.Edictum contra romanenses5 durum sane et crudum tibi mitto. Satis habebit quod agat Moinsius6-eum iam Ordines advocatum criminalem, ut Graswinkelium7 civilem, creaverunt -, si id executioni mandari curabit, sed ego id futurum nunquam arbitror, quanquam ipsum edictum in curia publicatum est expresso Ordinum Hollandiae iussu.
De redditione Conisi, Ioinvellae, Bapalmae cum Gallis gaudeo. Malim tamen certiora de pace intelligere. Controversiam, quae papae cum Parmensi8 intercedit, cito compositam iri confido.
Miror Amiraultio9 non suboluisse librum de Absoluto decreto10 tui stili non esse. Interea non deerunt qui ipsi sint responsuri, simulatque hic prostiterit.
Imbres hic continui copias nostras haud magna re gesta in hiberna compellent. De Barcinone et Portugallia si quid intelligas, eius me ut participem facias, rogo.
Fuit hic praeterita septimana Vossius,11 qui mihi litteras tuas ostendit. Is filio suo Mathaeo12 alteram iam Annalium partem edenti historici et titulum et stipendium ab Ordinibus petiit et illum quidem impetraturus creditur; de reliquo bona ei spes fiet.
Exemplaria Annotatorum in Evangelia13 in singulas horas expecto, ea iuxta tuum praeceptum distributurus. Sed in schedis tuis neque Hoofdium neque Vickefortium14 invenio et hic tredecim tantum exemplaria habeo. Poteris eis singula e Galliis cum litteris mittere, si id ita videbitur, aut per Blavium dari iubere ea lege, ut tu bibliopolae, ad quem ille sua misit, duo e tuis des exemplaria.
Vale, frater optime, et nos ut facis ama.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, VII Sept. 1641.
Iam nunc a Blavio accipio exemplaria compacta novem; reliqua quatuor Amstelodami reperient dominos ex tuo arbitratu. Bellimontius15 inter eos, quibus hic exemplaria dari iussisti, non est, cui tamen alia tua opera dari iussisti. Iterum vale.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 15 Oct.
En in dorso: 7 Oct. 1641 W. de Groot.