Excellentissime et illustrissime domine,
Rex Corbiae est. Venit huc dux Bulionius et uxor eius,2 Gratiarum quarta. Video multos existimare in eo esse regem, ut Sedanum ab ipso accipiat sub larga repensatione. Id si fit, magnum Gallia ab ea parte habebit propugnaculum. De Aira retinenda spes decrescunt. Ab hoste acriter urbs verberatur machinis. Putatur tamen defendi posse ad dominicum Natalem.
In comitatu Burgundiae pergit Granseius3 capere oppidula et castella inter Dolam et Graiam. Iam vero ire dicitur contra ducem Carolum,4 qui duo ferme secum habens millia
580
- multi enim dilapsi sunt - vastat agrum Metensem, interdum et speciem praefert iuncturi se Gilloni Hasio,5 qui Erlachium6 cis Rhenum repulit. Quapropter pecuniae hinc mittuntur Brisacum ad fortunam illis in partibus restituendam. Contra Gilloni Hasio venere supplementa ab Hatzfeldio7 mille equites, peditatus aliquid.Comes Guichius,8 Galliae marescallus, videtur adoriri velle Arlosam et Clusam in Belgico fine. Sed Lamboius9 se ei oppositurus videtur, qui nunc se ad Bethunam tenet relicto ad Airam Beckio.10 Pars etiam equitatus Hispanici e Lutzenburgico Galliae terras incursat.
Marchionis Breszaei11 e Portugallia reditus hic exspectatur. Pater eius, marescallus,12 quominus in Catalaniam eat, beneficio arthritidis utitur. A Perpiniano Hyberni quidam milites ad Gallos transiisse dicuntur, Motta autem Odincurtius13 cepisse Tamaricum in limine Arragoniae multaque in illis locis proelia fieri alternante successu.
Harcurtius14 et Hispani in hiberna reduxere militem, ille Ravelium, hi Elnam frustra tentarunt. Papa oppidum Castri obsidet; an episcopum Lamegam15 e Portugallia missum ut legatum recipiat, haeret dubius. Laborat, ut inter Gallum et Hispanum pax vel induciae fiant. Cum Luca rem composuit.
Videntur non bene quiescere circa Bernam rustici. Rhetis, qui in Mediolanensi sunt ducatu, male solvuntur stipendia; ideo multi diffluunt.
Deus [etc.]
Lutetiae, IX/XIX Octobris MDCXLI.
Mitto quae Ratisbonae acta sunt in causa Palatina et Peblitzii prudentem super ea re epistolam.16 Dux Longovillanus urgetur, ut in Germaniam eat; ipse tergiversatur dicitque medicos, si eo eat, mortem sibi praedicere.
Rex Angliae fedus vult cum Batavis.17 Id quale sit, non intelligo. Aegre ferunt Galli, quod in Scotia militem sibi scribere de more non conceditur.
Bassea a Gallis bene munita est.
Parmensis Castri et Rarchani18 oppida grandibus praesidiis implevit.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Bulionii reconciliatio. Lotharingici consilia Hispanica. Papa Gallos et Hispanos conciliare tentat.