Frater optime,
Exemplaria,2 quae mihi a Blavio missa fuerunt, ita distribui, ut Vossio, Episcopio, Mario, Corcelio3 Amstelodami, hic vero Reigersbergio tria, mihi, filio, Utenbogardo, Vergoesio, Bellimontio et Heinsio4 singula dari curaverim, qui omnes gratias tibi agunt et porro per litteras acturos se spondent. De indice scripsi antea5 et nunc iterum percurri tua schedia neque causam reperio neque indicare te posse puto, cur plura recudi debuerint. Certe quicquid in ea re fecit Blavius, ex meo et Vergoesii consilio fecit, quorum fides tibi suspecta esse non debet.
584
Ego cum Blavio de exemplaribus libri de Iure belli et pacis6 tibi dandis pactus non sum; neque enim a me, sed a Vossio eum habuit commentarium. Neque credo eum sexaginta exemplaria promissurum; est enim alia libri novi, alia saepius excusi ratio. Dabo tamen operam, ut quam possum plurimos compactos exprimam. Ego ei, antequam Lucanum7 absolverit, poemata8 traditurus non sum. Interea tu de Annotatis ad Vetus Testamentum9 aliquid constitues.
Nunc hoc monendus es, habere me ex amico fido Blondium,10 qui hactenus in Anglia fuit, in Gallias cogitare submisso, qui locum suum tueatur, in Angliam filio.11 Hunc Blondium infestum tibi esse nosti et scis eum omnia agere ex praescripto eius, quem nuper epigrammate notasti.12 Quare tibi quid agendum et quomodo cavendum sit, serio cogita. Metuo enim insidias, quales Smalcius13 tibi paraverat, qui ipse iam Viennae Poloni agens negotia cum Iohanne Reigersbergio acriter ea de re, et quidem ad pugnam usque, ut audio, expostulavit.14
Princeps15 ob morbos exercitui nostro ingruentes, qui et multos non e minimis absumserunt, inter quos et Iohannem Bossium,16 filii minoris olim hospitem, copias in hiberna ducit. Ipse vero cras aut perendie hic erit.
Luneburgici in Germania copias a reliquis separatas scribit filius,17 transegisse eum cum imperatore aiunt alii, neque id inverisimile. Nunc itaque soli praeter Suecos restant Hassi, quos et ipsos tandem bell(i) paenitebit atque ita res Suecorum in arctum cogentur.
Faxit pacis largitor Deus, ut eius nobis aura aliquando affulgeat, cui te, uxorem, liberos precibus commendare non desino.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XXI Octobris, pridie natalem matris LXXXI,18 anni 1641.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 30 Oct.
En in dorso: 21 Oct. 1641 W. de Groot.