Mi frater,
Vellem et pridem dedisses domino Vossio exemplar2 et Vanderhogium, simul venerat, interpellasses:3 aut liberasset fidem aut sciremus quid impediat. Isaacus Vossius ad me scribit et ad Anthologiae indices pollicetur operam. Rogo ei ostendas quae antehac ea de re monui, etiam praefationem nostram.4 Nostra ad Pentateuchum iam tibi lecta gaudeo.5 Non puto senatorem Reigersbergium aeque festinaturum. De uxoris tuae valetudine Deo gratias ago. Mea iamdudum est quod defluxibus capitisque doloribus tentatur.6 Didericus iam Magontiaci est; Casselae scribit se cum honore exceptum et gratam esse ibi memoriam eorum quae ego pro rebus Hassicis feci.7
Is qui nunc est papa semper iustitiae cultor fuit, crediturque impositam personam be-
136
ne acturus, in quo et hoc comprehensum est, ut omnibus suae communionis regibus aequum se ostendat.8 Pacem Hispania, ut puto, desiderat; an et imperator et Gallia, dubito.Liberos meos omnes, si qua in re usui esse possent, per literas meas Suediae commendavi.9 Sed multi iam sunt Suedi assueti publicis negotiis et per itinera rerum peritiam consecuti.10 Evenit plerumque, ut et Plato notavit,11 ut cum navem gubernandam aut domum exstruendam nemo accedat nisi qui diu se ad id paraverit, ad rempublicam gerendam quisque se putet idoneum, cum tamen ea res non stet solo ingenio, quod nec Alcibiadi, nec Gracchis defuit,12 sed multis adminiculis magnisque virtutibus egeat. Ἐρέτην δει̂ πρω̂τα γενέσθαι πρὶν πηδαλίοις ἐπιχειρει̂ν.13
Deus te tuosque servet,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 12 Novembris 1644.
Iam nunc audio Vanderhogium Diepae reliquisse arcam et sarcinas, dum abire festinat. Id si verum est, excusari potest. Inquire.14