233
Frater optime,
De Vanderhogii sarcinis,2 de Anthologia3 aliisque quae mihi Amstelodami obvenerunt,4 scripsi antehac, neque repeto. Mazarinum, veterem aulae, metuere papae Romani ingenium satis reconditum non dubito, neque satis fidei in verbis, quae saepe et bene dicuntur, et speciose eluduntur.5 In insula Ceilonensi bene a nostris pugnatum disiectis Lusitanis,6 capta Negumbo.7 Quaestiones nostrae sane sunt egregiae, videbimus quid reposituri sint Lusitani.8
Filius tuus ostendit se quidvis posse, neque tamen ad praxim animum applicat applicaturusve mihi videtur, et satis temporis mihi ad explorandum animum fuit. Rogo cogites, ecquid praeter id quod hactenus proposuisti expedire ipsi putes.9 Nullum facile dabitur negotium cui non par futurus sit, sed a nostris alieniore est animo.
Regis Britanni res non bono esse loco audimus,10 et iam de redituris nostris legatis sermo est;11 interim deputati a parlamento ad regem12 mitti dicuntur.13 Galli nimis diu
234
Catalanorum patientiam tentant14 et forte vellent eam remoram pacis tolli, neque enim ullo colore eas terras sibi retinere possent.15 In Flandria aliter se res habet:16 illic et vetus dominium et antiqua possessio titulum dabunt, qui alibi plane deest. Pecuniae parum illic suppetere hand difficulter crediderim, gnarus et hic exhaustum aerarium et subsidia Gallica nihil conferre nisi ut in diem vivamus.17 Res Suedicae satis feliciter procedunt. Martinus Anckerhelmius cum suis navibus sinum Balticum transiisse18 et se ad nos recipere dicitur. De praeda et hostilibus navibus in pugna captis quid futurum sit videbimus.19 Deliberant adhuc nostri, an legatos Monasterium propediem mittere debeant, an minus.20 Faxit Deus ut tandem Europam fastiditae hactenus pacis taedeat et tranquillae vitae amor proceres a bello, hactenus omnibus partibus calamitoso, avertat, cuius protectioni te, tuam tuosque commendo,tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XII Decembris 1644.
Hodie apud senatorem Cromomium cum affine et filio tibi, tuae tuisque cum poculo litavi.21
235
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. 20 s.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 21 Dec. 1644.
En in dorso: 12 Dec. 1644 W. de Groot.