Clarissime domine,
Per literas e Germania eadem cognosco quae ferunt literae Claritudinis vestrae de moris negotii ad pacem pertinentis.2 Adventus membrorum Imperii exspectandus videtur,3 quandoquidem id poscunt ea membra quae iam istuc advenere.4 Sed tamen non debet ista exspectatio in immensum tempus protrahi. Non enim deerunt imperatori artes aliquos retinendi. Stralsundensibus non debet negari liber ad ista loca aditus. Quanquam non sunt foederati cum pleno iure, sunt tamen inter adhaerentes, quibus nominatim cautum fuit in pactionibus colloquium antegressis. Sed nec Argentoratensibus eundem aditum praecludi par est; quanquam enim Pragensem Pacem necessitate id exprimente approbarunt, multas tamen habent querelas ad statum Imperii pertinentes, tum veteres,
473
tum etiam post Pragensem Pacem ortas, quibus medelam adhiberi refert et Imperii totius et eorum qui pro libertate Germaniae arma sumserunt.5A mortuis vivos inquietari doleo.6 Sed cum coeperint caesariani aliquam ostendere rei istius paenitentiam, spero eos7 ne in eis quidem quae restant perti[n]aces fore; nostros quoque minore aliqua satisfactione contentos fore quam crurifragio equitum praefecti. Venetus inter istas disputationes habebit, in quo patientiam suam exerceat.8
Adversus marescallum Torstensonium9 magnas video copias coire undique.10 Deus ei adsit. Domini Coningsmarckii adventus in partes Holsatiae11 valde erat necessarius ad reprimendos spiritus Danicos.12 Viperae etiam in morte sibilant.13 Non dubium est, quin principi Transilvaniae benignas conditiones sit laturus imperator. Puto tamen eum constantem fore,14 quanquam consilia aulae Turcicae in re eius nutare dicuntur.15 Sed multos
474
Hungaricorum et, si longius serpat bellum, Austriacorum sibi faventes habet. Veniet brevi Monasterium dux Longovillanus, ut male cohaerentes legatos conglutinet.16Scriptum illud ex Suedico sermone Germanicum dedi illustri domino baroni Gyldesternio.17 Nam iam ante duo acceperam,18 unum mihi, alterum ministris hic regiis. De domini Cerisantis ode nihil ego hic pronuntio,19 sed eruditi notant tria esse manifesta peccata contra prosodiae regulas. Ego illud non probo, quod cardinali Ma(zarino)20 caudam amputavit. Non amant hoc cardinales.
Deus, clarissime domine, Claritudini vestrae semper sit favens,
Claritudini vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
XVIII Februarii 1645.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port 9 st.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.