eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2734. 1636 augustus 28. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    Ea me benevolentia Tua Sublimitas complectitur eamque mei curam gerit, ut rationem ei non negotii tantum, sed et otii mei debeam.

    Cum horas a mandatis mihi partibus vacantes ejus regni honori vellem impendere, a quo mihi honos obtigerat, legere coepi ea, quae latine, Italice, Germanice, Gallice de rebus Gustavi Magni2 conscripta erant. Sed cum ea omnia viderem a consiliis cuncta regentibus nuda neque locorum accuratas descriptiones neque acierum ordinem neque oppugnandi tuendique artes continentia, vidi nullam inde hauriri posse materiam operis secunda posteritatis judicia speraturi.

    Itaque in praesens ad vetera me verti, cumque Gothica et Vandalica nemo antiquorum plenius diligentiusque tractasset Procopio3, viro rerum perito, ut qui Belisario ab arcanis consiliis fuerit, versatus in iis locis, ubi Gothorum Vandalorumque arma floruerant neque sui tantum sed et prioris temporis res exsecutus,

    355

    latine autem quae ejus exstat editio magnis partibus mutila esset et a sensu ipsius aberrans creberrime, inelegans praeterea, ex Graeca editione Haeschelii4 novam feci atque integram versionem5 adhibitis etiam manuscriptis duobus e bibliotheca regia, ex quibus editi codicis loca plurima, partim etiam ex conjectura emendavi.

    Consilium est addere ex arcana Procopii historia, quam Alemannus6 Romae edidit, idemque ex Agathia7 quae ejusdem sunt argumenti.

    Et cum manuscriptum Vaticanum Gothicorum Vandalicorumque Procopii pleniorem esse intelligerem eis codicibus, quos Haeschelius erat secutus, oravi amicos Romae, ut hiatus quosdam, qui in editis sunt, inde supplerent mihique ea supplementa transmitterent, quod futurum spero.

    Ut nihil desit eorum, quae ad Scandinaviae antiquitates pertinent, adjungere constitui quae apud Strabonem8, Plinium9, Tacitum10, Ptolomaeum11, praeterea et apud posteriores, Helmoldum12, Egenarthum13, Adamum Bremen-

    356

    sem14 atque alios sunt ad eas pertinentia; tum vero Gothica Iornandis15; Sidonii Apollinaris epistolam de moribus Theuderici Visigothorum regis16; Ennodii Ticinensis panegyricum datum honori Theuderici Ostrogothorum et Italiae regis17; leges Ostrogothorum Vestrogothorum atque etiam Longobardorum cum libro Pauli Diaconi18, qui ipse Longobardus ex illa eadem Scandinavia Longobardos deducit, de rebus Longobardorum, deinde nomina hominum ex illis gentibus, quae in historiis, appellativa etiam vocabula, quae in legibus apparent, cum eorundem origine atque explicatione.

    Nunc Sublimitatem Tuam suae patriae, quod bene Deus vertat, redditam precor, ut siquae sunt inscriptiones veteres, siquae leges antiquae, siquid aliud extra edita, quod ad explicandam Suecorum antiquitatem faciat, iis ut instruar, quo consummatius exire possit id, quod destino, opus. Tum vero Sublimitatem Tuam rogo, pro certo habeat me non pro salute tantum regni Suedici, sed et pro ejus gloria nihil, quod virium mearum sit, omissurum.

    De cardinali Riceliaco nihil mediocre loquuntur homines. Sorbonista nuper fuit, qui ei ut numini litandum - ipsa verba posui - censuit; alius pro Richelieu vocandum Richedieu; quippe non nisi Dei esse tam sapientibus consiliis regem19 informare. At alii minus ei faventes publicis locis programmata affixere, siquis librum reperisset sagacitatis cardinalis Riceliaci a mense jam et ultra perditum, ei pro indicio pretium fore. Infelicem se in procurandis suorum consanguineorum processibus, ne ipse quidem dissimulat multum nuper conquestus de Brezaei20

    357

    ferocia deque Milleraei21 rapinis; quibus addere potuit Ponticurleium22, navibus longis praefectum, qui per imperitiam ita rem navalem nuper turbavit, ut non alia res magis classis regiae iter morata sit missique huc legati, qui querelas perferrent. Tentavit comitis Suessionensis23 animum cardinalis, an consortem imperii in exercitu Brezaeum ferre posset; cum pernegasset, alio vertit consilia vultque copias veteres, quae sub comite sunt, et novas, quae a civitatibus totius Galliae magno studio suppeditantur, quaeque a principe Condaeo24 et cardinali Valetta25 submissae sunt - eae omnes brevi ad LX M futurae putantur - distribuere in duos exercitus, quorum alterum regat comes, proelium si possit tentaturus; alteri velut subsidiario praesit ipse simulque utrique exercitui curet pecunias, belli instrumenta et quae alendo sunt militi. Iam ex hoc malo, quod hostis intulerat, nonnihil boni illatum est. Solidus in libram impositus rerum promercalium et aliud in epistolas vectigal demta sunt. Civitates cum militem suppeditent, loqui etiam liberius incipient. Cardinalis ipse subito popularis factus accedere regem, fratrem regium26 ire per urbem comitatu exiguo. Queruntur tamen reformati, quod archiepiscopus Parisiensis27 his diebus per ecclesias populum admonuerit, ut illorum colloquia diffugeret, contra edicta regia, quae amicitiam coli inter utriusque sententiae homines jubent. Nimirum romanae gratiae id datum, cum optimi duces sumantur ex reformatis28 plurimumque ipsi ad bellum conferant, ut Montalbanensis civitas integram cohortem.

    Post Corbiam captam quid facturus sit hostis, etiamnum latet. Sancurius29, qui nulla de causa Corbiam dedidit, sive studio in reginam matrem30, sive ut praediis suis circumsitis parceret, cum a rege capi Ambiani jussus esset, evasit non sine Chaunii31 - is Ambiano praeerat - infamia. Fit apud Dionisii Fanum lorica a Sequana ad Matronam, ne, si Esiam transeat hostis - quod tamen moliri non videtur metu augescentium regis copiarum -, isthac irrumpat. Sed videtur consilium Hispani32 esse ea potius adoriri, quae Belgico fini propiora facileque tam capi quam capta custodiri possint. Itaque praecipua parte hostilium copiarum ad Samaram se tenente Esiam transgressus est comes33 tantaque huic urbi velut sublato periculo securitas rediit, ut, quae in portis agitari coeperant, excubiae omitti incipiant.

    At in Burgundiae Ducatum mirum quantum trepidationis intulerit dux Carolus34, qui cum equitibus ferme quater mille capto Verduno ejus tractus oppido

    358

    irrupit: adeoque parum in principe Condaeo, ejus provinciae praefecto, fiduciae habent provinciales, ut per legatos hic significaverint, si a se in Picardiam abstrahatur Gassio35, notae virtutis tribunus, res pessimo loco futuras. At cardinalis Valetta et dux Bernhardus36 commeatuum, ut ajunt, inopia et ne frugum, quod erat, absumendo res arctas Argentorato facerent, Alsatia relicta ad Lotharingiae Fenestrangium se contulere; quod ut vidit Gallasius37, bene munito Drusenhemo propius Rhenum concessit, incertum an transiturus.

    Inter actus aulae, quos populus incusat, hoc etiam est, quod Arnaldus38 edito libello Philipsburgi jacturam in Germanorum proditionem refert et velut re bene gesta centum millia florenorum de publico accepit. Parlamento dolet, quod rex implacide in eos invectus Hispano eos studere dixit. Multi senatores ut eam suspicionem tollant, crebrius etiam quam solent ad me ventitant. Regi tantum est animi, ut in sermone nuper jactaverit se hoc anno urbem Bruxellas incensurum. Et credo id fieri posse, non hinc ex Gallia, sed e Batavis, si nihil potius agendum habeat princeps Arausionensis39, qui ad Mosam agitare aliquid videtur.

    Nec mari quiescitur, sed naves ab India Asiatica reduces per Sinas constabilitum commercium referunt. Mittitur in Brasiliam comes Mauritius Nassavius40 ad eas, quae ibi sunt, copias IV M recentia adferens, in spem haud dubie conatuum dignorum Nassavio nomine. Sed magna illis damna sumtusque Angli irrogaverunt alienissimo tempore, si qua Palatinae domus cura est. Northumbrius41 decimam de piscatu postulans effecit, ut piscatores omnes Batavi mari decederent; unum eorum, ducem ceterorum42, ad se colloquii specie vocatum avexit in Angliam: quod quam aegre futurum sit Batavis, facile intellectu est.

    Comes Licestrius43 ita loquitur, quasi et foederis cum Gallis et restituendae cum Batavis amicitiae spem bonam habeat. Idem mihi dixit intelligere se ad Sublimitatem Tuam ab imperatore44 venisse literas factasque a Suedis inducias trimestres; quorum nihil mihi gnarum respondi. Alter legatorum Scudamorius45 velut ob morbum uxoris46 abiit ad Aquas Pougenses, ingratus sane Gallis hospes; sed non ita ab his contemnitur Anglia, ut expetere ausint ejus revocationem; si faciant nihilo magis promoturi quam pontifex47, qui jam bis ter amoveri Roma Estraeum48 postulans hoc ipso ostendit utilem esse Gallis, qui ibi retinetur. Sancurius,

    359

    cujus modo memini, in Angliam se recepisse creditur; futurum puto, ut rex eum reposcat.

    In Italia nihil boni sperandum est. Ita omnia Sabaudus49 corrupit corrumpitque societate infida. Et in Valle Telina quam inopes sint Rohanii50 res, quam adversa Gallis Rhaetorum studia ob libertatis periculum, dicet Marinus51. Hamiltonus52 suis ad me literis jubet me bene sperare; ego, quod facere potui, rem Deo commendo.

    Apud cancellarium Franciae53 commendando saepe Annae Pomeranae principis54 negotium, ita ut Sublimitas Tua mihi praescripserat, effeci, ut decretum ejus rebus commodum fieret, quod ad ipsam transmisi55.

    Cum his literis eunt duae delineationes pactorum56, altera quondam Falkenbergio57 satis probata, nova a priore nonnihil discrepans altera, de locis desertis Estoniae et Ingermaniae ad culturam redigendis. Viri sunt in Batavis primores, qui id suscipere volunt. Quare rogo Sublimitatem Tuam, chartis his perlectis, ut aestimet, an quod proponitur non tale sit, quod praeter alias utilitates etiam momenti aliquid sit allaturum, quo magis status Suedici salus ei republicae cordi sit. Puto et D. Spiringio58 aliquid de eo innotuisse.

    Scribit mihi D. Grubbius59 se cum D. Salvio60 in id laborare, ut cum Daniae rege61 concordia sanciatur. Nescio ego, an aliquod sit foedus, quo Dania ad tuendum eum, quo nunc est Suediae, statum, si forte armis quis impetat, obligetur. Haud dubie cogitabit Tua Sublimitas, si qua sit ratio, qua id regnum a Polonicis molitionibus possit abstrahi.

    Literae Coloniae 9 Augusti Gotzium62 ajunt ab Hamburgi arcis oppugnatione rejectum abiisse, ad Gallasium an ad Albim incertum. Inter Francofurdienses et Hanovienses restituta commercia. Scottam, Darmstadiensis tractus oppidum, irruptum a Ramsaeo63 conpulsamque ad belli tributa Wetteraviam. Ratisbonam rediisse comitem Arundelium64 eodemque venire caesarem65. Erenbreitsteinii res bono esse in loco. Pecora multa in ambitu pasci; ipsosque praesidiarios saepe transito Rheno praeda graves redire.

    Viri quidam Galliae rerum admodum periti, qui me accessere, ita judicant non posse Galliam diu bello sufficere; tum quod regionibus maxime frugiferis ab

    360

    hoste insessis - nam et Campaniam invasisse Isolanus66 nuntiatur - neque solitis Gallis in longinquum prospicere brevi alimenta defutura sint militi, tum quod pecuniae in parvi temporis impendia aegre corrasae sint et alias reperiendi viae ferme obstructae. Nam agrestium, quos Crocantes vocant, seditio per Languedociam vicinasque terras sedata est concessa immunitate omnium onerum, de quibus querebantur; quo exemplo forte et necessitate aliae quoque provinciae levamenta orant atque extorquent; nec jam redemtores reperiri possunt, qui onera exigenda suscipiant; et rex ipse crebris subditorum questibus inflectitur.

    Oro Sublimitatem Tuam me meaque ut pro sua bonitate curet: Deum vero, Excellentissime Domine, ut ei optima consilia suggerat.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 18/28 Augusti 1636.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 258; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 230. Geciteerd Brandt-Cattenb., Leven II, p. 76. Tesamen met nos. 2721, 2744, 2757 en 2762 beantw. d. no. 2802.
    2 - Gustaaf II Adolf, in 1632 bij Lützen gesneuveld.
    3 - ΠΡΟΚΟΠΙΟΥ ΚΑΙΣΑΡΕΩΣ ΥΠΕΡ ΤΩΝ ΠΟΛΕΜΩΝ ΛΟΓΟΙ. Zie H.B. Dewing, Procopius with an English translation by ... In seven volumes History of the wars London-New York MCMXIV-MCMXXVIII vol. I-V the Loeb Classical Library; vol. VI (London-Cambridge, Massachusetts MCMXXXV) bevat de hierna nog te noemen ΑΝΕΚΔΟΤΑ. Procopius van Caesarea, Byzantijns geschiedschrijver, werd in 527 secretaris van generaal Belisarius; hij stierf in 565.
    4 - David Hoeschel (1556-1617), filoloog uit Augsburg, heeft uitgegeven Historiarum Procopii libri VIII, nunc primum Graece editi. Accessit liber de aedificiis Justiniani fere duplo quam antea auctior. Opera D. Hoeschelii. Augustae Vind.
    5 - Eerst na Grotius' dood verscheen te Amsterdam Historia Gotthorvm, Vandalorvm, & Langobardorvm: Ab Hvgone Grotio partim versa, partim in ordinem digesta. Praemissa sunt ejusdem prolegomena. Vbi Regum Gotthorum Ordo & Chronologia, cum Elogiis. Accedunt nomina appellativa & verba Gotthica, Vandalica, Langobardica, cum Explicatione. Auctorum omnium ordinem Tabula Contentorum indicat. Amstelodami, Apud Ludovicum Elzevirium, MDCLV. Zie Ter Meulen-Diermanse, no. 735 en aantekening aldaar.
    6 - Procopii Caesariensis V.I. ΑΝΕΚΔΟΤΑ. Arcana Historia, Qui est liber nonus Historiarum. Ex Bibliotheca Vaticana Nicolaus Alemannus protulit, Latinè reddidit. Notis illustrauit. Nunc primùm in lucem prodit triplici Indice locupletata. Lvgdvni, Sumpt. Andreae Brugiotti Bibliopolae Romani. M.DC.XXIII. Nicolo Alemanni was pauselijk bibliothecaris te Rome.
    7 - Agathias Scholasticus, byzantijns dichter en historicus uit de zesde eeuw heeft de Historia van Procopius voortgezet: ΑΓΑΘΙΟΥ ΣΧΟΛΑΣΤΙΚΟΥ ΜΥΡΙΝΑΙΟΥ ΙΣΤΟΡΙΩΝ Α´-Ε´; Migne, P.G. LXXXVIII, kol. 1249 vv. (= ed. Niebuhr); in 1594 heeft Vulcanius te Leiden een uitgave bezorgd: Agathiae Historici & Poëtae eximij, De Imperio et Rebvs Gestis Ivstiniani Imperatoris, Libri qvinqve: Graecè nunquam antehac editi. Ex Bibliotheca & Interpretatione Bonaventvrae Vvlcanii Brugensis. Accesserunt eiusdem Agathiae Epigrammata Graeca. Lvgdvni Batavorvm, Ex Officina Plantiniana, Apud Franciscum Raphelengium. M.D.XCIIII.
    8 - Strabo, ΓΕΩΓΡΑΦΙΚΩΝ VII C 290; ed. Jones (Loeb Class. Libr.) vol. III p. 156.
    9 - Plinius, Nat. Hist. IV 96; ibid. IV 104.
    10 - Tacitus, Germ. XVII; ibid. XLIV.
    11 - Claudius Ptolemaeus, ΓΕΩΓΡΑΦΙΚΩΝ II; ibidem III.
    Men zie voor deze en andere plaatsen betreffende Scandinavië voorts de Elogia op p. 71 vv. van de Prolegomena van Grotius' Historia Gotthorum.
    12 - Helmoldus, Duits historicus (tegen 1108 - tegen 1177). Zijn Chronicon Slavicum werd, voortgezet door Amoldus, abt van St. Johannis te Lübeck, tot 1209 en voorts door een priester uit Bremen tot 1448, in 1585 te Frankfurt uitgegeven onder de titel: Helmoldus presbyt. Buzoviensis, Chronica Slavorum seu Annales hisque subjectum Derelictorum Supplementum Arnoldi abbatis Lubecensis. & codd. MSS. collatione restituta et audacta, opera et studio Rein. Reineccii. Accedit item Historia de vita Henrici IV Imp. et Hiltebrandi Pont. Rom.
    13 - Vita & Gesta Karoli Magni Imperatoris Invictissimi Per Eginhartum ejus Secretarium descripta cum brevi narratione de origine & sedibus ipsorum Francorum &c. Et Annalibus Pipini Karoli et Ludovici Regum Francorum ab anno 741. usq̀: ad 98. per quendam Monachum Benedictinae Religionis collectis. Lipsiae Typis et Impensis Henningi Grosii Sen. Excudebat Justus Jansonius Danus. Anno M.DC.XVI. André Duchesne (zie IV, p. 354 n. 4) publiceerde deze Annales in het tweede deel van zijn Historiae Francorvm Scriptores, Lvtetiae Parisiorvm, Sumptibus Sebastiani Cramoisy Typographi Regij, viâ Iacobaeâ. M.DC.XXXVI. Eginhard - Heinhardus, Agenardus, Eginhardus etc. - (± 771-844) was een Frankisch geschiedschrijver.
    14 - M. Adami Historia ecclesiastica, continens religionis propagatae gesta, quae a temporibus Karoli Magni usque ad Henricum IIII acciderunt in ecclesia non tam Hamburgensi quam Bremensi, vicinisque locis septentrionalibus. Ejusdem autoris libellus de situ Daniae nunc primum in lucem editus. Cura ac labore Erpoldi Lindenbruch. Ex Officina Plantiniana. Lugduni Batavorum 1595.
    15 - Iornandes Episcopus Rauennas de Getarvm, siue Gothorum Origine & rebus gestis. Isidori Chronicon Gothorum, Vandalorum, Sueuorum, & Wisogothorum. Procopii Fragmentum, De priscis sedibus & migrationibus Gothorum, Graecè & Lat. Accessit & Iornandes De regnorum & temporum successione. Omnia ex Recognitione, & cum Notis Bon. Vvlcanii Brvgensis. Lvgdvni Batavorvm, Ex Officina Plantiniana, Apud Franciscum Raphelengium. M.D.XCVII. Volgens sommige middeleeuwse auteurs is Jornandes (Jordanes) bisschop van Ravenna geweest; de oudste bisschoplijsten van die stad vermelden echter geen Jornandes.
    16 - Caius Sollius Modestus Apollinaris Sidonius was van 472 tot zijn dood in 487 of 489 bisschop van Clermont-Ferrand. Voor de bewuste brief zie men W.B. Anderson, Sidonius Poems and Letters with an English translation, introduction, and notes by ... In two volumes I London-Cambridge, Massachusetts MCMXXXVI, I Poems, Letters, books I-II, book I, lett. II, p. 334: Sidonivs Agricolae svo salvtem; Theoderik II, koning der West-Goten (453-466), was een zoon van Theoderik de Grote.
    17 - Theoderik de Grote, koning der Oost-Goten in Italië (493-526; geb. 455). Magnus Felix Ennodius, geboren te Arles in 473 of 474 stierf in 521 als bisschop van Pavia; voor zijn panegyricus zie men Migne, P.L. LXIII Magni Felicis Ennodii Opuscula Miscella X. Opusculum primum. Panegyricus dictus Clementissimo Regi Theoderico, kol. 167 vv.
    18 - Paulus Diaconus (tegen 730-tegen 796) was een Lombardijs geschiedschrijver. Zijn De gestis Longobardorum libri VI verscheen voor het eerst te Lyon in 1495; het werk is nadien herhaaldelijk herdrukt.
    19 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    20 - Urbain de Maillé, markies van Brezé; hij was gehuwd geweest met de jongste zuster van de kardinaal, Nicole du Plessis († 1635).
    21 - Charles de La Porte, markies (later hertog) van La Meilleray (1602-1664), veldmaarschalk; hij was een neef van De Richelieu.
    22 - François de Vignerot, markies van Le-Pont-de-Courlay (1608-1646), gouverneur van Le-Havre-de-Grâce; hij was een zoon van De Richelieu's zuster Françoise du Plessis.
    23 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    24 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    25 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    26 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    27 - Joannes Franciscus Paulus de Gondi, kardinaal de Retz.
    28 - In no. 2733 aan Grubbe noemt Grotius als zodanig Henri de Rohan, Jacques de La Force en Gaspard de Coligny; zie aldaar p. 352 en nn. 15, 16 en 17.
    29 - Maximilien de Belleforière, seigneur de Soyecourt; zie no. 2715, p. 313 n. 6.
    30 - Maria de Medici; zij hield verblijf in de Zuidelijke Nederlanden.
    31 - Honoré d'Albert, hertog van Chaulnes.
    32 - De kardinaal-infant don Fernando; zie over hem IV, p. 412 n. 11.
    33 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    34 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    35 - Jean, graaf van Gassion (1609-1647); hij diende o.m. onder Gustaaf II Adolf en nam deel aan de slag bij Leipzig. Na de dood van de Zweedse koning keerde hij in 1633 naar Frankrijk terug. In 1638 werd hij maréchal de camp en in 1643 maréchal de France.
    36 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    37 - Graaf Gallas, generaal-majoor in dienst van Ferdinand II.
    38 - Isaac Arnauld de Corbeville; vgl. V, p. 322 en n. 1 aldaar. De titel van het geschrift luidt: Relation veritable de ce qui s'est passé en l'affaire de Philippsbourg, avec les objections que l'on peut faire sur sa prise. S.l.n.d.
    39 - Frederik Hendrik.
    40 - Johan Maurits, graaf van Nassau-Siegen; zie no. 2726, p. 345 n. 13.
    41 - Algernon Percy, graaf van Northumberland; zie no. 2710, p. 321 n. 7.
    42 - Gerrit Claesz. Ruyter.
    43 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extra-ordinarius Engels gezant in Parijs.
    44 - Ferdinand II.
    45 - John Scudamore, ordinarius Engels gezant in Parijs.
    46 - Elisabeth Porter (1600-1651), met wie hij in 1614/5 was gehuwd.
    47 - Urbanus VIII.
    48 - François Annibal, markies de Coeuvres, hertog van Estrées; zie V, p. 335 n. 11.
    49 - Vittorio Amedeo, hertog van Savoye.
    50 - Henri, hertog van Rohan, luitenant-generaal van de Franse troepen in Graubünden en de Veltlin.
    51 - Over Charles Marin (Carlo Marini) zie V, p. 436 n. 4.
    52 - Hugh Hamilton, lord Hamilton of Glenawley, co. Fermanagh; zie no. 2598, p. 157 n. 7. De naam staat in de tekst in cijfer: 14.27.61.37.60.77.42.78.2010.113.217.
    53 - Pierre Séguier.
    54 - Anna van Pommeren en Croy; zie no. 2595, p. 154 n. 2.
    55 - Vgl. no. 2731.
    56 - Deze ontbreken.
    57 - Melker (Melchior) Falkenberg (1597-1651), Zweeds commissaris-generaal.
    58 - Petter Spiring Silvercrona, raad van financiën van Zweden in Duitsland.
    59 - Over Lars Grubbe zie men V, p. 432 n. 12.
    60 - Johan Adler Salvius; zie over hem V, p. 239 n. 7.
    61 - Christiaan IV.
    62 - Johann, graaf van Götz; zie no. 2685, p. 281 n. 7.
    63 - James Ramsay; zie over hem no. 2733, p. 353 n. 10.
    64 - Thomas Howard, graaf van Arundel; zie V, p. 318 n. 12.
    65 - Ferdinand II.
    66 - Ettore Giovanni Ludovico Isolani, generaal der Kroatische ruiterij in dienst van Ferdinand II.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]