eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3411. 1638 januari 2. Aan J. Witten1.

    Amplissime Domine,

    Et meum cum Brensio2 colloquium et quas deinde misi literas non displicuisse tibi, cui ac mea placere semper feci maximi, plurimum laetor neque mihi quicquam erit gratius quam tecum viro tam cordato de iis, quae ad optimum publicum pertinent, saepe conferre cogitata, per sermonem quidem, si quando id dabitur, per literas interim. Nam in Germaniam sum venturus an substiturus in hac, in qua collatus sum, specula, id vero non mei est arbitrii, sed eorum quibus me regendum tradidi. Verum ubicumque ero locorum retinebo animum Dei beneficio christianum veraeque et aequae cupidum pacis. Quod si mea valuissent vota, jam pridem Germania a tam diurnis malis respiraret, revirescerent literae bonique mores, quibus non minus quam urbibus agrisque vastitas tam fero bello infertur.

    Quale jus sibi regina Suediae3 in Pomeraniam et unde vindicet, intelligere tum ex aliis tum ex D. Salvio4 potuisti putoque non ita latere quae super ea re tum Pomeranis ipsis tum electori Brandeburgico5 Suediae regni nomine perscripta sunt, ut non ad tuam notitiam pervenerint.

    Gallus6 Lotharingiam tenet, veterem, ut ait, Galliae partem novos successus adornans antiquis historiis.

    Anglus7 Palatinatum diu est quod legationibus repetit et id ut obtinere possit, socios sibi corrogat.

    Landgravii Cassellensis8 causam neque Suedi honeste neque Galli deserere possunt. Oblivionem offensarum intra exceptionem tota prope Germania imperatorem9 in conventu oravit Ratisbonensi10 et nunc quoque orare non desinit. Et rumor est dedisse jam aliquid imperatorem totius fere generis humani precibus. Sed etiam qui resoluti jam sunt queritantur accisas res suas. Ecclesiastici videntur non iniqua petere, cum sacra profanari vetant. Sed, ut in Graeca quaedam historia ait Tullius11. Durum est movere quinquaginta aut amplius annorum possessiones12. Haec tam multa tam implicita quis expediet, nisi Deus fortasse, ubi sat

    15

    poenarum Germania dederit seque ad avitam simplicitatem retulerit. Illustrissimo principi vestro13 opto omnia tanta domo tantisque natalibus digna; nihil autem ei posse contingere quod ei gloriosius cunctisque sit utilius, quam si ipsius gratia, prudentia, moderatione tot illi nodi, ad quos adhaerescit pacis negotium, solvantur aut dissecentur.

    Ad rem tantam conferamus ambo, tu consulendo ego optando, quod possumus. Sed memento magnanimos esse Suedos, tales autem, qui sunt, ad conventiones perduci facilius suis prosperis quam adversis rebus, ne ad fortunae impulsum contraxisse animos videantur.

    Vale, vir optime mihi amicissime.

    Lutetiae, postridie cal. Ianuarii 1638.

    Tuus quem pridem nosti semper idem
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 391. Johan Witten was raadsheer van Adolf Friedrich, hertog van Mecklenburg.
    2 - Wellicht Erik Bröms; vgl. no. 3316 (dl. VIII).
    3 - Christina van Zweden.
    4 - Johan Adler Salvius.
    5 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    6 - Lodewijk XIII.
    7 - Karel I van Engeland.
    8 - Wilhelm VI, landgraaf van Hessen-Kassel.
    9 - Ferdinand II.
    10 - De keurvorstendag te Regensburg, gehouden in 1636.
    11 - M. Tullius Cicero.
    12 - Vgl. Cicero, De Officiis II, 23 (81): ... et quinquaginta annorum possessiones moveri non nimis aequum putabat.
    13 - Adolf Friedrich, hertog van Mecklenburg-Schwerin.