Illustrissime Domine,
Quae ab Hamburgo ad Gallos Anglosque perscribuntur, liberant eos metu Suedicae pacis, cujus occasionem per tot adversa corruptam putant. Interim de belli paratibus multi hic sermones.
Est in aula princeps Condaeus2 apud reginam3 tanquam praegnantem gratulationis functus officio. Is ad bellum in Navarrae partibus gerendum mitti dicitur suspecto sane Espernonio4, quasi non satis diligenter, quae ibi agi poterant, curasset.
Duci Bernhardo5 promittuntur VI M peditum, equitum duo ad bellum in Germania administrandum, multumque laboratur, ut pertrahatur in partes Gallicas etiam Argentoratum, ejectis pontificiis invisa jam imperatori6 civitas. Et Angli7 clam dempto regis sui8 nomine id agunt, ut Palatino electori9 detur pecunia a rege10, quae solebat landgravio11 dari, ut inde et amicorum liberalitate adjutus militem scribat, quem jungat cum Hassiacis communi in utrosque imperio functurus. Caeterum serione haec agantur an ut didito hoc rumore plus quam antehac a caesarianis impetrent Angli, video dubitari.
59
Sicut in Polonia juramentum dictum Immaculatae Virgini, ita hic congregatio propagandae fidei non protestantibus tantum sed et aliis metum injicit, ne lateant ad inquisitionem semina. Id negotium nunc in parlamento cum cura tractatur.
Venit ad me aliquoties jam Rodius12, quem tanti facio, ut eum promptissime sim aliis, si ita res ferat, commendaturus. Dixi ei me, quicquid meae est potestatis, collaturum ad implenda horum principum13 totiusque domus Palatinae desideria. Principes ipsos videbo, ubi regem salutaverint.
Deus, Illustrissime Domine, te ac tuos servet incolumes.
Excellentiae Tuae addictissimus ejusque observantissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XXX Ianuarii nov. Calend. MDCXXXVIII.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: R. Hagae Ao. 1638. 8 Febr. st. n.