eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    79

    3450. 1638 februari 13. Aan S. Bielke1.

    Excellentissime Domine,

    Gaudeo dari mihi laetiora quam antehac scribendi materiam transgresso iterum amnem Rhenum Vinariensi duce2. Factum id nocte post 28 Ianuarii contra Seggingam. Captum id oppidum in ripa situm transrhenana et alterum, quod utramque ripam ponte jungit Lauffenburgum et juxta aliud nomine Waldershutum diebus proxime sequentibus mensis ejusdem, in ditione omnia silvestri Austriacae domus vetere patrimonio. Mittuntur duci hinc extra ordinem pro factis impendiis CCCCL millia francorum, equites octingenti, pedites ter mille Guebriano3 duce. Si hic transitus melius a Gallis defenditur quam is, qui antehac captus fuit, non modica spes est hostium copias, quae jam a Pomerania retro se tulere longius inde rebus eas trahentibus recessuras.

    Sic Galliam exoneravere Portugalliae motus4, qui, si quid Baionensibus litteris credi potest, ita recruduere, ut dux factus sit partium ex Aveirorum illustri familia5, quia dux Brigantius6 sanguine, clientelis, opibus potior se turbis subtrahens in aulam Madritiensem concesserat atque praelio terrestri facto machinae Castellanorum multae a Portugallensibus captae sint, trucidata millia aliquot.

    Hic per hilaria strepit aula comoediis et choreis et sperata foecunditate reginae7. Lugent interim Bastiliae carceris coloni8 reclusi arctius deprehensis militibus, qui eos libertate donare se posse speraverant.

    Legi non juramentum tantum, sed et instituta ac ritus novae militiae Poloniae. Miror non tantum ea, quae superstitiosa multi ex ipsis romanensibus judicant, sed et regem9 inventum, qui palam profiteatur se regni sui salutem Sedis romanae honori posthabere. Sed non novum hoc est, ut mutuas operas praestent pontifices et reges, ut populis libertatem amantibus duplicem dominatum speciosis nominibus imponant.

    Deus, Illustrissime Domine, Illustrissimam Dominationem tuam servet.

    Illustrissimae Excellentiae Tuae addictissimus semper
    H. Grotius.

    Lutetiae, 3/13 Febr. 1638.

     

    Rynfeldium nunc puto itidem captum a duce Brenhardo, qui id obsedit a secundo, ut hic numeramus, Februarii die.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 402. Betreffende Sten Bielke zie men dl. VIII no. 2945, p. 67 n. 7.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    3 - Jean-Baptiste Budes, graaf, later maarschalk van Guébriant (1602-1643).
    4 - Onlusten te Evora, ontstaan naar aanleiding van Spaanse belastingheffingen.
    5 - Vermoedelijk Raimundo de Lencastre († 1666), vierde hertog van Aveiro, of diens broer Pedro de Lencastre (1608-1673), vijfde hertog van Aveiro.
    6 - De latere koning van Portugal João IV, 8ste hertog van Branganza.
    7 - Anna van Oostenrijk, koningin van Frankrijk.
    8 - Niet nader geïdentificeerd.
    9 - Wladislas VII (IV) van Polen. Zie voor de eedformule VIII no. 3369, p. 764 n. 1.