Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Mitto rerum proxima aestate ad Leucatam gestarum narrationem2 accuratam satis, nisi quod editioni non accessit tabula, quam tamen frons promittit.
84
Virtutine an fortunae Gallorum plus in eo successu debeatur, haud facile dixerim. Pridem certe nihil evenit admirabilius, si praelium nostrum ad Witstockium3 excipiatur.Legi totum rituale novae militiae Polonicae4. Non obscure rex5 Sedis romanae honorem regni sibi crediti saluti ac commodis anteponit et, ut rem eloquar, seque et florem nobilitatis addicit auctoratque pontifici6, ut omittam nunc multa superstitionis damnata apud plurimos etiam romanae communionis.
Ab Hispania apparet proficisci haec consilia, ubi illa de concepta Virgine sine labe originaria pugnans cum omni antiquitate sententia regnat ac triumphat. Itaque cognoscere desidero, ea res in Poloniae conventu7 quomodo sit abitura.
Discedit hinc Betzius8 ad ducem Vinariensem9, cui numerantur pro extra-ordinariis impendiis CCCC L millia florenorum mittiturque ei auxiliator Guebrianus10, castrorum marescallus, cum DCCC equitibus, peditibus prope ter mille. Aiunt repertum alium Rheni transitum11.
Venetorum, qui novus venit, legatus12 de honore, qui mihi habitus antehac, in verbis aliisque detrahit nonnihil et aliquid quanquam latentius coeperat tale moliri decessor ejus. Haec ab aula romana venire non dubito, ut et illud de Serenissimae nude absque additamento Potentissimae elogio reginae dato. Quod monere eo magis cogor, quod collatis indiciis video destinatis consiliis haec agi. Vertit plane se ista civitas ad Austriacae domus et propter eam etiam Poloni amicitiam.
Thuanus noster13 in consilium status a rege14 adscriptus est.
Literae a Bajona ac vicinis locis nuntiantes terra pugnatum inter Castellanos et Portugallenses captasque ab his illorum machinas multas, descivisse ab obsequio minores civitates, etiam rege sibi facto e domo Aveiros15, quia Bragentius dux16 oblatum sceptrum non recusaverat tantum, sed et Madritium se transtulerat vitandis suspicionibus fidem paullo ampliorem apud hujus urbis plebem inveniunt quam apud peritos supra verum augeri ista credentes.
Reginam17 praegnantem esse spes manet.
Palatini duo18 regem videre etiamnum abstinent. Majori eorum Mauritio non
85
male cederet haec peregrinatio, si uxorem nancisci posset ducis Rohanii filiam19 cum spe opulentissimae haereditatis.Milites quidam capitali supplicio interemti sunt, qui liberare instituerant eos omnes, quos Bastiliae detinet carcer20.
Jam nunc ad nos literae veniunt, e quibus certi reddimur ducem Vinariensem die 29 Ianuarii cepisse oppida Austriacae ditionis Silvestria quae vocantur: Seggingam transrhenum, Lauffenburgum, in quo est pons Rheni, et Waldershutum caesis etiam turmis hostium duabus, quae ad Lauffenburgo ferendas suppetias sero adveneratn 27 Januarii, ut hic numeratur, die. Vetus Hesdinum, reliquiae magis oppidi quam oppidum, a Gallis captum incensumque est.
Deum precor, Excellentissime et Illustrissime Domine, cuncta ut Tuae Sublimitati prospera largiatur.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
3/13 Febr. 1638.
Post ea, quae dixi, oppida capta obsidere Rinfeldum dux Vinariensis coeperat idque jam captum putatur.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.