Illustrissime Domine,
Habeo gratias pro literis VIII datis Februarii2.
Hic nihildum magni agitur. Missa sunt ad ducem Vinariensem3 praeter priorem pecuniam L millia scutatorum. Copiae sub Guebriano4, quae mitti
99
dicebantur, eo non eunt. Si multum pecuniae dux haberet, posset e vicinis Germaniae locis et ex perfugio hostium colligere exercitum. Nunc an quid quale speramus efficere possit, dubito.De Rijnfeldio nihil accepimus. Fit spes et de Hohentwilo traducendo in potestatem juvenis ducis Wirtembergici5, qui apud Vinariensem est, per ejus loci praefectum6 aversum a casesarianis rebus.
Dux Longavillanus7 novas copias per ducatum Burgundiae in comitatum ducit.
Laborant Galli, ut Menotum jesuitam8 a vidua Sabaudi9 semoveant. Sed parum succedit ea molitio. Edictum in Anglia publicatum est contra pontificios10. Ea res si serio agitur, multorum animos reddet minus suspicaces.
Valde haec aula avet cognoscere adventum Schmalcii11 Hamburgum. Ubi illud de Wismariensibus pactis12 confectum erit negotium, tempus erit audire Anglos, qui videntur nostrae societatis quam ante appetentiores. Verum haud facile conventurum puto, nisi accedant aliqua ad ea, quae hic praeformata fuerant.
De landgravii vidua13 monui proceres. Dicunt satis sibi cordi esse, ut ea a pactione14 praecipiti avertatur. Commendavi et Palatinae domus negotium. Sed id ab Anglicano pendet foedere.15
Rodius16 magis magisque se mihi probat ingenio, eruditione, studio etiam in bonum commune.
Puto non17 ingrata sore, quae portabit D. Vosbergius18. Aliena liberalitas haud nimis anxie ad calculos vocanda est.
Curtius19, quantum audio, nihil nobis attulit. Daniae regis20 operam non sperni laudo. Spero21 usui nobis fore et ejus cum Polono22 certamina et curam pro Holsatia, ut ab insessione militum sit libera. Si Batavi in Warsaviensi conventu23
100
nobilitatem Polonam commovere possent, ut et ipsa vectigali intercederet, rem facerent sibi utilem.Argentorensium necessitatibus jam aliquoties subvenit dux Vinariensis. Non difficile Gallis fore arbitror eam civitatem ad logum foedus pertrahere, si pecuniam alendo militi dare vellent, non ipsi, quod aliquoties agitarunt, praesidium imponere.
Protestantium Gallorum res fiunt indies duriores infensa edictorum interpretatione, dum magistratuum quisque ecclesiasticis se venditat.
Ex Italia intelligimus venisse in Mediolanensem agrum e Neapolitano MCCC Hispanos, e Brutiis equites M, ex Germania in supplementa legionum MD, plures exspectari.
Rijnfeldium, ut nunc ad nos scribitur, praesidium habet CCCC militum; oppugnatur XIV machinis. Excursus fiunt in agrum Wirtenbergicum.
Reginam24 uxor mea vidit; reperit omnia signa eam habere praegnantis feminae.
Deus et ipsi et tibi tuisque, Illustrissime Domine, fautor semper adsit.
Tuae Excellentiae omni obsequio addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, X/XX Februarii MDCXXXVIII.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: R. Hagae 17/27 Feb. anno 1638.