Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Quid Galli sibi velint, haud satis intelligo. In obsidione Rinfeldi fossa, ad quam
133
dux2 opera perduxerat, est fossa exterior. Eam inter et oppidum altera interjacet: exiguus ei peditatus, machinarum haud satis multum, tardi processus. Interea Basileae Rhenum transiit Joannes Waertius3. Copiae ejus partim Brissaci transiere partim se colligunt. Videns ducis virtutem bonamque fortunam et spes Germaniae inde pendentes in periculum vadere, non desii ipse et per amicos, etiam per D. Feuquerium4, Degenfeldium5, Heufdium6 flagitare justa auxilia, ne ut nuper ita nunc rursum bene parta male pereant. Permittunt Degenfeldio ire cum equitibus sexcentis; ipse id et ad rem et ad famam tenue nimis judicat. Et certe pedite magis opus est et quidem multo. Guebrianus7 aliquos ductat, non tamen ad ducem, sed in Burgundiae comitatum. Pater Josephus8 et Noyerius9 frigidas adferunt excusationes. Nunc nolle Gallos Rhenum transire, nunc metuere se, ne cohortes ante aestatem, in quod tempus exercitum magnum in Germaniam ajunt se velle mittere, diffluant. Ostenditur contra maximum in celeritate momentum verti; dum aestas exspectatur, non occasionum tantum, sed et eorum, quae tenentur, posse damnum fieri. Rogat Degenfeldius, ut sibi liceat reperire et Germanos et qui eo ire parati sint Gallos. Multi haud dubie futuri sunt, praecipue quod jam commeatuum major sit copia. Machinae haberi poterunt partim e Benfeldo partim ex Audentwilo, arce, ut ex tabula conspexi, egregii situs. Galli non Germanorum protestantium res, sed suas agere volunt. Suspecta etiam sunt ipsis colloquia ducum Vinariensis et Rohanii10, qui adhuc vicinis in locis haeret, ideo quod Venetias nisi per terram nunc hostilem Vallem Telinam ire nequeat, id autem facere nolit nisi diserto regis11 praecepto.Reformati Galliae dure satis habentur, extra honores, etiam siquid bene fecerint, sine gratia gloriaque et cadente semper contra eos edictorum interpretatione. Hi, si quis ad latus Galliae sit sub duce protestante exercitus, eo confluxuri metuuntur.
Gallus quidam nobilis Sabranius nomine12 a Sabaudi vidua13 veniens captus Lugduni, quod de amovendo patre Menotto14 negotium minus cordate egisse dicatur.
Hispani Fontarabiae flumen inter se Gallosque terminum transgressi in exteriore ripa se immuniere. Apparent et in Languedocia rursum. Ea res in causa fuit, cur ex ducis Longavillani15 copiis decem cohortes illuc mitterentur, quod ipsi
134
Longavillano impedimento futurum est, quominus in comitatu Burgundiae magni aliquid efficere possit.Uxor mea heri rogata ab ordinario Angliae legato16 baptismo infantis ipsius17 testis ac sponsor adfuit. Extraordinarius18 me monuit e re fore communi, ut in Anglia sit aliquis, qui Suedica negotia procuret. Scio ei curae destinatum Blonium19, sed dubito, an non in Belgicis partibus utilior sit ejus opera.
Palatinos20 vidi. Salutavi eos Batavico, cui assueverunt, sermone, ne cogerer Celsitudinis eis dare titulum, quem Galli in Anglia legati eis nunquam dedere, Angli vero principibus regii in Gallia sanguinis dare diu cunctati aegre nunc coepere. Metuendum, ne vilescat id nomen antehac solis summum imperium habentibus datum, quod manante semper latius exemplo sibi nunc poscunt omnes, non electoribus tantum, sed et principibus Germaniae orti.
Preces hic palam fiunt pro pace orbis christiani ex edicto regis21, quo simul exemplo regum veterum episcopos jussit ire in suas dioeceses, recte ac prudenter. Fiunt praeterea preces pro utero reginae22.
Deus haec et alia, Excellentissime et Illustrissime Domine, in bonum commune reginae nostrae23, regni Suedici Tuaeque Sublimitatis prosperet.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 6 Martii novi Cal. 163824.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.