Venerande parens,
Acceperis, spero, quas, cum ex celsissimi principis2 Domini mei iussu in Helvetia agerem, misi literas atque ex iis intellexeris, quae pridie inter binos exercitus acta fuere. Sed et id vobis satis ample dixerit D. Truchsius3 eius rei gratia ad regem4 missus.
Tertio exinde die memorabilem erga inimicos obtinuit victoriam sua Celsitudo, quae Savellii ducis5, Johannis Wartii6 eiusdemque fratris7, Sperreiteri8, Enckefurti9 nec non omnium, qui non cecidere, praefectorum, militumque duo10
141
mille captivitate decorata fuit. Etiam quas a nobis machinas ceperant recuperavimus. Miserat iam Viennam Johannes Wartius nunciatum nostrorum fugam, ducis Rohanii11 mortem, Rijngravii12 comitisque Nassavii13 captivitatem, Rijnfeldam denique obsidio liberatam.Securos maxime idque parum suspicatos supervenit illustrissimus dux Vinariensis idque in aspectu urbis Rhinfeldae, hostilemque exercitum tandem cedidit caesosque usque ad Basiliensium portas fugavit non sine iactura nobilissimi colonelli Bodendorfii14, hominis maximae virtutis.
Captivi fere omnes in hac urbe sunt. Languet admodum Sperreiterus capiti timens.
Expectat iam nunc dux dominus auxilia Gallorum, quae ubi venerint, in Bavaria nos brevi futuros confido.
Nihil addam, nisi vota, ut Deus, venerande parens, haec omnia ad oppressorum in Germania protestantium salutem dirigat et vobis omnibus adsit propitius.
Tuus tibi obedientissimus filius
D. Grotius.
Lauffenburgi, die 8 Martii novi calendarii MDCXXXVIII.
Dux Rohannius lectum nondum deserit.
Adres: Monsieur Monsieur l'ambassadeur de Suède.
In dorso schreef Grotius: 8 Martii 1638. D. de Groot.
En boven aan de brief: Rec. 29 Mars.