eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3513. 1638 april 2. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Docent me qui res hic ducis Bernhardi2 agunt, ipsum cum meliori copiarum parte ivisse contra Goetsium3, qui ex Hassia per indutias quiescente, cum octo cohortibus aut regimentis adventat obsidium interim oppidi Rinfeldi mandatum Forbesio4, cui a Benfeldio quatuor machinae ad oppidi murum verberandum mittuntur. Ad idem Benfeldium perductum esse Joannem Waertium5 bono cum praesidio, cujus vi depulsos non sine damno qui e Brisaco ad ipsum e captivitate eximendum exierant.

    Novum hic gaudium est inde, quod regina6 quod in utero gerit vitaliter moveri senserit.

    182

    Smitsbergius7, jam abiit colligitque militem, quem ad Guebrianum8 ducat.

    Proxime exacto Dominico die magna cum pompa signa equestria et pedestria plus quinquaginta suspensa sunt in aede primaria mixto ecclesiae Deum laudantis cantu cum tympanorum tubarumque sono. Invitatus a regiis ministris et iis, qui res ducis Bernhardi hic agunt, de loco superiore cum meis spectator adfui.

    Rex9 praeter eum exercitum, qui vicina Navarrae petit sub principe Condaeo10, cui adest juvenis Lafortius11, mittit alium in Belgicas partes sub Castilionaeo12, cui, ne socius imperii daretur, princeps Arausionensis13 obstitit ostendens mala, quae ex talibus imperiis sequi solent, neque se in communicandis consiliis eadem fide cum aliis posse agere. Praeter hunc exercitus alius datur duci Lafortio14 et Bressaeo15 pariter regendus aut partiendus, ut res tulerint. Optat dux Lafortius, qui me adiit suumque animum optime volentem rebus Suedicis Tuaeque inprimis Sublimitati abunde ostendit, mitti ad purgandam hostibus Alsatiam gnarus locorum longa in illis regionibus militia.

    Cardinalis16 Deo non percursorie gratias egit ob vitatum periculum. Gallus quidam17, rerum capitalum militaris quaesitor, schedam dejecerat in cubiculum uxoris Lotharingi ducis Caroli18 ad ipsius libertatem maritumque multis eximendum malis rationem se expeditam habere profitens, si decem millibus florenorum ad socios parandos juvaretur. Lotharinga dubitans, an fides sua tentaretur, cardinali schedam ostendit; is eam jubet scribere non esse sibi tantum pecuniae, sed si mille quingentis scutatis juvari posset, se vel rebus suis venditis id contracturam; sed velle se scire, quaenam essent ejus consilia, ut de eis judicare possit. Id responsum perfertur ad locum quendam in agro non longe a Dionysio oppido, quem locum pollicitator ille in scheda designaverat. Is alia iterum scheda in idem illud cubiculum demissa significat, si illa pecunia ad designatum illum locum deferatur se rem confecturum conducto conclavi ex adverso ejus domus in hac urbe, quam cardinalis habitat; inde se, ubi cardinalis cum carruca procederet, duo crepitacula, quae petardos aut bombos vocant, dejecturum in carrucam. Cardinalis ubi id cognovit, dat negotium octo validis hominibus, ut illum illo in loco, ubi pecuniam erat subter lapides positam sublaturus, comprehenderent. Sed ille id agi videns tres eorum pugione ad mortem vulneravit; a caeteris vulneratus captusque, priusquam e vulneribus moreretur, judices accepit delegatos, cardinali fidos. Ab iis auditus, cum diceret se quod fecisset eo tantum fecisse animo, ut Lotharingam pecunia emungeret ac proposuisse ea, quae fieri nequirent, damnatus eodemque die, in lectulo portatus ad supplicium undecim ictibus ex intervallo repetitis in rota fractus est.

    183

    Ea poenae atrocitate effecturum se sperat cardinalis, ne quis posthac talia moliri aut etiam fingere audeat.

    Magni etiam motus sunt tum in parlamento tum in urbe, quod reditus, qui a civitate privatis plurimis debentur et ad octo milliones annuos perveniunt, non modo non solvantur, verum et iis solvendis attributae pecuniae in alios vertantur usus; quam ob causam Cormiellus19, praecipuus eorum, qui sub Bulionio20 aerarium curant, nuper in via plebis iratae concursum aegre vitavit.

    Milites, quos in Leodiensi agro rex conscripserat, in ipsis, quae sibi prope Trajectum excitaverant, munimentis ad mille ducentos ab Isolani21 militibus caesi, pars reliqua dispersi sunt.

    Mittitur hinc ad ducem Vinariensem ea pensio, quae ex pactis ei deberi Februario coeperat. Id ipsi ad magna, quae animo concepit, exsequenda adjumentum erit.

    Ex comite Licestrio22 disco esse jam in Anglia, qui Suedicas res procuret23, Scotum ortu, qua de re gaudeo utilitates inde sperans gentis utriusque. Dixit mihi idem affinem suum Northumbrium24, qui classi antehac extra ordinem imperavit, factum jam maris praefectum perpetua dignitate. Spem majorem quam ante facit pecuniae ex Anglia mittendae ad electorem25.

    Videtur hic annus spes nobis bonas portendere, quas ratas faciat Deus idemque, Excellentissime et Illustrissime Domine, regno, reginae26 Tuaeque Sublimitati favens adsit.

    Postridie Cal. Aprilis novi Cal. 1638.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Recentiores nuntii nos docent rediisse ad obsidium Rinfeldi ducem Bernhardum vano comperto rumore de adventu Goetsii; illud quoque de octingentis a Brissaco auctum esse supra verum.

    Nomen Galli supplicio rotae puniti est Franciscus Sorbessius27.

    Erfurtum cum Saxone28 paciscitur. Bavarus29 victui et bello necessaria misit Augustam. Praefectus Constantiae30 Cellam munit.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 414; Oxenst. Skrifter 2 afd. II, p. 458.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    3 - Johann, graaf van Götz.
    4 - Arvid Forbus (Forbes).
    5 - Johan van Werth.
    6 - Anna van Oostenrijk, koningin van Frankrijk.
    7 - Ludwig von Schmidberg.
    8 - Jean Baptiste de Budes, maarschalk van Guébriant.
    9 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    10 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    11 - Armand de Caumont, markies van La Force.
    12 - Gaspard de Coligny, maarschalk van Châtillon.
    13 - Frederik Hendrik.
    14 - Jacques Nompar de Caumont, maarschalk van La Force.
    15 - Urbain de Maillé, markies van Brezé.
    16 - De Richelieu.
    17 - François Sorbesse.
    18 - Nicole, echtgenote van Karel IV, hertog van Lotharingen.
    19 - Gelezen moet worden Cornuellus (vgl. no. 3515); het betreft nl. Claude Cornuel († 1640).
    20 - Claude de Bullion, sieur de Bonelles.
    21 - Ettore Giovanni Ludovico Isolani, generaal der Kroatische ruiterij in dienst van de keizer.
    22 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extraordinarius Engels gezant in Parijs.
    23 - Georg Fleetwood.
    24 - Algernon Percy, graaf van Northumberland.
    25 - Karl Ludwig van de Palts.
    26 - Christina van Zweden.
    27 - Zie p. 182 n. 11.
    28 - Johann Georg I, keurvorst van Saksen.
    29 - Maximiliaan I van Beieren.
    30 - Adam Heinrich Keller von Schlaitheim.