Nobilissime et amplissime domine,
Filiorum meorum natu maximus2, quem in Suedia agentem amicitia tua plurimi nobis facta faciendaque semper dignatus es, Musis Martem praetulit neque paternum duxi tentato diu ejus animo reluctari gnarus patere et hoc ad gloriam iter neque vero usum omnem in bello perdere impensa literis tempora. Cum inter nostri temporis imperatores multum excellat dux Vinariensis3 virtute et rerum experimentis, nullus fuit, cujus sub signis eum militare mallem. Quapropter eum Smitsbergii4 auxiliorum partem istuc ductantis numeris allegendum dedi. Spero in eas partes perventurum, priusquam tu discesseris, ut tuae prudentiae consiliis, quae ne ei invideas precor, regi possit. Ego si id mihi largiris, magni hoc muneris loco ducam optaboque vicem reponere.
Novi nihil ferme est. Schmalchius5 in itinere est, qui nobis nuntios et chartas plurimas adfert.
Gotzium6 ab hoste tentatum infeliciter scribit ad me D. Camerarius7.
Elector palatinus8 scribit militem suo matris9 et paucorum amicorum consilio. Anglicam pecuniam exspectat et Angliae exemplum Gallia.
Nostri Suecones huic regno jam bene alligati nodos quaerunt, quibus et illud alterum adstringant.
Ducis Vinariensis, quos propior aspicis, egregii successus, Gallorum exercitus, ad Navarrae fines unus, duo circa Belgicam sene Lafortio10 et Castilionaeo11 ducibus, principis Arausionensis12 jam se commovens Hungarorum et transrhena-
189
norum irae in imperatorem13, in regem Poloniae14 Cosaccorum, sidera ipsa, si quid astrologis credendum est, huic imperatori infelicia magna hoc anno et deinceps sperare nos jubent.Sed ista suo nutu temperat summus Arbiter, cujus bonitati et negotia publica et tua, nobilissime et amplissime domine, quantum possum commendo.
Tuae Nobilitati Amplissimae addictissimus
H. Grotius.
4 Aprilis 1638.