Nobilissime Domine,
Repetitum inter nos literarum commercium gaudeo neque id desinam mea ex parte colere.
Rhaeticorum rerum mutationem doleo et Rhaetorum et communis rei causa. Minus tamen me feriit malum, praevisum pridem, haud obscure se ostendentibus causis. Ducis Rohanii2 virtutem semper sum admiratus, ad cujus veteres laudes non leve pondus adjectum est, cum priore ad Rijnfeldium praelio res protestantium Germaniae ultro ivit adjutum suoque periculo et vulneribus accendit socios. Captis jam hostium ducibus, signis, Rijnfeldio speramus fore, ut et Helvetii protestantes apertius faveant causae et Germanicae civitates sequantur Germanum principem3 Germaniae liberatorem.
Ego quae evenere memoriae recolens video nihil tantum nocuisse protestantium causae, quantum ipsorum inter se aperta nimis dissidia, quae cuncta pravitatibus et suspicionibus implerunt neque consilia tantum socialia corruperunt, sed et conspectu discordiarum audituque non paucos impulerunt in alios greges, nonnullos etiam tenuere velut in bivio διαϰϱινομενούς. Sed his malis humana ope validioribus Deus, ubi ipsi visum erit, medium adfert.
Galli multa se pecuniis suis sperant posse efficere, verum novit eas artes Hispanus4.
Nec si muneribus certes concedat Iolas5.Aut si pro Maroniano versu Terentianum mavis
Et habet quod det, et dat nemo largius6.Verum ut ad Hispanum quoque poëtam, quando garrire tecum dulce est, veniam:
193
Munera magna quidem mittit, sed mittit in hamo Et piscatorem piscis amare potest?7Sed ut puto concutiet aliquando aegida suam Pallas8 Rhetica.
Honorem tibi a rege christianissimo9 collatum gratulor neque deero, ubi se dabit occasio, virtutibus tuis dare testimonium, quippe Nobilitatis Tuae amans more veteri ac simplici.
Tuae Nobilitatis observantissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 5 Aprilis 1638.