Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Et Relingerus2 et negotium ejus Tuae Sublimitati quam mihi est notius. Unum de meo addere possum verissimum: nunquam eum fatigari in adjuvanda re communi. Nam et dignissima scitu saepe nuntiat et pro ea, quam habet, rerum peritia consilia saepe duci Vinariensi3 et aliis dat utilissima.
203
Tam constans ejus voluntas meretur, ut, si qua est ratio, qua possit indemnis servari, sive bello, quod nunc nobis multa videtur polliceri prospera, sive pace, ea ne negligatur. Id, si fieri potest, non ipsum modo, qui nunc apud ducem Vinariensem et apud Helvetios valet auctoritate, reddet alacriorem, sed et alios, quorum aut opera, aut pecunia usus esse poterit, excitabit exemplo.
Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, res Tuae Sublimitatis secundet.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 6/16 Aprilis 1638.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.