Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Die Martii 20 et octavo novi Calendarii, qui dies erat Palmarum, Retelae arx
206
in ducis Vinariensis2 venit potestatem, prius capto scalis circumjectu. Captus et praesidii praefectus Rempfius nomine3; milites, qui custodierant, ferme XXX in ducis militiam transiere. Postridie nuntiatum duci est ducem Carolum4 quanto poterat contracto commeatu e Burgundia Hispanica copias suas colligere circa Dambelinam vallem quatuor admodum leucis a Montepellicardi. Satis intelligebatur id eo pertinere, ut Brissaco multarum rerum egenti subveniretur, ubi victui necessaria non suppetere in menses quatuor satis constat.Quid inde evenerit, nondum scimus. Sed significant qui in castris sunt, si Gallicum auxilium adfuisset, ut spes pridem fuerat, potuisse hosti ingens damnum dari. Nunc distracto in tot praesidia ducis Vinariensis milite non esse, ut magni quid audeatur.
Die Martii 30 Neuenburgum medio inter Basileam et Brissacum itinere, adsitum Rheno oppidum, duci Vinariensi accessit Rinfeldo non minus firmum. Ibi et praesidium dux reliquit centum musquettariorum et pontem e navibus nectit. Interim equitatus ejusdem ducis per Nigram, quae dicitur Silvam Memmingae tenus cursitat divisis cuneis Rosa5, Nassavio6, Tupatelo7, Calembaro8 ducibus. Rosa captis oppidis Balinga et Tutlinga quadraginta hostilium equitum cecidit centurionemque9 misit duci.
Dux Friburgum jam obsessurus creditur defensum a militibus quingentis. Goetsius10 apud Heilbronam esse dicitur cum cohortibus sive regimentis XIV, quatuor turmae ab Heidelberga venire, ut se jungant, bis mille equites venire a Bavaro11 et alii equites Croati totidem. Additur, quod commeatuum Donavertae fuerat, translatum Augustam ejusque urbis acutum praesidium; multum praeterea hostilis militis esse ad Lindaviam, Cellam, Constantiam.
Casatus, Hispani legatus12, Lucernae iter isthac IX millibus Germanorum impetravit13. Tria alia millia Rhaetis concedentibus Mediolanum ivere. Eidem Rhaeti ex consilio Hispanorum novas ibi turbas Gallorum concitas14 metuentium augent praesidia castellorum ad Rheni initia et Steigam. Erfurtum audimus pepigisse cum Saxone15. Sed in pendenti esse rem, donec a Suedis probentur pacta.
Savellii16 fuga non eodem narratur modo. Scribitur Basilea et sacerdos, qui
207
adjutor fuerat, et is, qui custodiae praeerat17, affectus capitali supplicio Lauffenburgi.Ex Tiguro literae ajunt, dum per laetitiam capti Rinfeldi milites ejus custodes vino indulgent, linteis a lotrice subministratis de fenestra elapsum et scalis transcendisse moenia. Venisse Badam. Salutatum ab legato Hispanico et eo, qui res ibi curat imperatoris18. Inde profectum Constantiam colligendo exercitui. Scripsisse Viennam, nisi Johannes Waertius19 temerario impetu ante adventum majoris partis peditum simulque machinarum proelium festinasset, vitari non potuisse exitium a duce Vinariensi ejusque exercitu. At contra Waertius e carcere epistolam apertam misit duci Bavaro ignavia Savellii rem male gestam indicans, ut qui primo conflictu fugiens aliis pessimum dederit exemplum.
Comes Hanoviae20 scriptum edidit21, quo consilia sua defendit, atrox in Ramsaeum22, qui nunc arctissima custodia tenetur Dillenbergi. Rinfeldum munit Forbesius23. Alter ejus nominis24 hic a Polono25 missus nudo capite regem26 adiit pacem commendans et sui regis ad eam conficiendam offerens opem.
Bremi praefectus27, qui fuit, quod ante tempus locum dediderit, reus est putaturque disciplinam militarem suo supplicio sanaturus. Putatur Pons Sturiae jam in hostium venisse potestatem.
Pontifex28, Veneti, Etrusci quid inter se pepigerint, nondum liquet. Videntur indutias cudere.
In Bernati solo repertae sulfuris et plumbi venae belli forte in eas partes ingruentis indicia.
Ad viduam Hassiacam29 jam bis missa hinc pecunia, quinquagenum millium florenorum. De pecunia, pulvere igniario, machinis, quae Palatino30 sint ventura ex Anglia, negant legati31 se quicquam scire.
Perstat fama de pulso a Ratisbonensibus praesidio imperatoris, sed civitatem non mutatis partibus suae tutelae ipsam prospicere.
Petierat a regis ministris baro Degenfeldius32, sibi ut privatim ire liceret ad ducem Vinariensem, sed non permittitur. Et Guebrianus33 moras nectit; et Germani, ut scripsi, praeter Smidsbergium34 omnes mittuntur alio. Suspicantur nonnuli id agi a Gallis et Suedis, ut hi Pomeraniae, illi Lotharingiae potissima pace
208
aut indutiis retineant relinquantque Germanos suae malae fidei puniendos.Ego D. Schmalchium35 exspecto, ut et quae gesta sunt et quae gerenda posthac discam.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 7/17 Aprilis 1638.
Quatuor milites, oppidani tres conscii fugae Savellii capite id luerunt.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.