eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3557. 1638 mei 2. Van C. de Groot1.

    Venerande Pater,

    Baronem Crusium2, qui ante me triduo Lutetia decesserat, peropportune Lugduni inveni atque ei me Genevam usque junxi comitem itineris, ubi nunc per biduum haereo tum reficiendo equo tum meis quoque rebus prospiciendo, praesertim cum dominus Mullerus3, cui me meaque commendaveras, Basilea jam cum familia discessisse nuntient mihi hi, quibus nota sunt ejus negotia, cui accedit tardus domini Smitsbergii4 progressus, qui a Rheno etiamnum abesse dicitur. Unde non male rebus meis consulturus videor, si ejus adventum hic opperiar compositurus me quantum possum ad ejus consilia.

    Castellum Slusam nomine non longe ab hac urbe ad Rhodani ripam situm cum transveheremur rogassetque nos is, cui mandatae erant portarum custodiae, quod

    255

    nobis nomen quaeve esset patria, respondit dominus Crusius esse me legati Suecici filium; quo audito laxatis bombardis inexspectatum nobis honorem Suecico nomini exhibuerunt adjeceruntque mandatum id ipsis a loci praefecto5, quem de adventu nostro jam certiorem aliqui fecerant; ipse inde aberat, unde contigit, ut nemo nostrum cum eo colloquia miscuerit.

    De duce Bernhardo6 pauca hic nova, nisi quod dicitur capto Friburgo redactaque in potestatem Wirtembergensis ducatus ingenti parte praemisisse qui adventanti Goetzio7 aditus clauderent.

    Deus te, venerande pater, nostris publicisque rebus invigilantem longos per annos non inglorium servet.

    Tuus tibi obedientissimus filius
    C. Grotius.

    Genevae, XXII Apr./II Maj. 1638.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII, no. 25 Eigenh. oorspr.
    2 - Johan Jespersson Kruus.
    3 - Georg Müller, Zweedse hofraad en secretaris.
    4 - Ludwig von Schmidberg.
    5 - François de Croizon (1600-1654).
    6 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    7 - Johann, graaf van Götz, keizerlijk bevelhebber.