eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3609. 1638 juni 1. Aan J. Freinshemius1.

    Epistolam tuam Aprili datam2, Freinshemi doctissime, et recte accepi et legi cum voluptate. Non desino enim in quantovis aestu negotiorum amare dulces ante omnia musas, nec aliud esse honestius censeo curarum levamentum.

    Vidi quae antehac edidistis; vidi et novam hanc Taciti ἔϰδοσιν emendatam3, bellam, ornatam abs te plenissimis judicii notis addito indice utilem factam quamvis occupatis.

    Quid reddam pro tam dilecto mihi munere? Amorem tui et laudem operis; praeterea et haec non magni pretii, quae mihi Tacitum legenti aliquando in mentem venerant. Eorum delevi quaedam, observata, ut postea vidi, aliis, aut aliorum felicioribus conjecturis posthabenda. Reliqui duo aut tria, quae tibi viroque excellenti socero tuo, priusquam ego id scirem, placuisse non gaudeo tantum, sed et glorior; ε τοχώτεϱος enim mihi videor, postquam vidi hanc συνέμπτωσιν4.

    Coetera vestro utriusque judicio stent cadantve. Nam mihi minus defaecata sunt tempora, quam ut aut de meis aut de alienis conjecturis satis liquido decernere valeam.

    Interim fautorem studiorum vestrorum neminem esse fide meliore credatis velim; quod utinam factis mihi potius approbare quam dictis profiteri liceat.

    Valete candidissimae animae ... Iunii 1638.

    Vester
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Copie Rotterdam, Gem. Bibl. coll. Rem. Kerk, cat. v. hss. no. 674. Gedrukt Epist., p. 435. Gedeelt. vert. in Brandt-Cattenb., Leven II, p. 171. Johann Freinsheim, filoloog en historicus, was een schoonzoon van Matthias Bernegger, hoogleraar te Straatsburg.
    2 - Ontbreekt.
    3 - C. Cornelis Tacitus aceurante Matthia Berneggero, Ediderunt Haeredes Lazari Zezneri, Argentorati Anno MDCXXXVIII.
    4 - De tekst der Epist. heeft abusievelijk συνέμτωσιν.